Pro L. Murena

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

tum igitur, his rebus auditis, meministis fieri senatus consultum referente me ne postero die comitia haberentur, ut de his rebus in senatu agere possemus. itaque postridie frequenti senatu Catilinam excitavi atque eum de his rebus iussi, si quid vellet, quae ad me adlatae essent dicere. atque ille, ut semper fuit apertissimus, non se purgavit sed indicavit atque induit. tum enim dixit duo corpora esse[*](esse duo corpora A) rei publicae, unum debile infirmo capite, alterum firmum sine capite; huic, si[*](si cum y2) ita de se meritum esset, caput se vivo non defuturum. congemuit senatus frequens neque tamen satis severe pro rei indignitate decrevit; nam partim ideo fortes in decernendo non erant, quia nihil timebant, partim, quia omnia[*](omnia scripsi: timebant codd.: timebant nimium Müller). erupit[*](ante erupit add. cue Sx1 (al. que vel cur S mg.), cum Apfw, qui x2, cur y1, tum y2: atque Mommsen (in archetypo videtur juisse que (=quaere) aliquid amissum esse significans)) e senatu triumphans gaudio quem omnino vivum illinc exire non oportuerat, praesertim cum idem ille in eodem ordine paucis diebus ante Catoni, fortissimo viro, iudicium minitanti ac denuntianti respondisset, si[*](si y: etsi cett.) quod esset[*](esset esse SAf) in suas fortunas incendium excitatum, id se non aqua sed ruina restincturum[*](extincturum A).

his tum rebus commotus et quod homines iam tum coniuratos cum gladiis in campum deduci a Catilina sciebam, descendi in campum cum firmissimo praesidio fortissimorum virorum et cum illa lata insignique lorica, non quae me tegeret — etenim sciebam Catilinam non latus aut ventrem sed caput et collum solere petere — verum ut omnes boni animadverterent et, cum in metu et periculo consulem viderent, id quod est factum[*](factum est w, Halm), ad opem praesidiumque concurrerent. itaque cum te, Servi, remissiorem in petendo putarent, Catilinam et spe et cupiditate inflammatum viderent, omnes qui illam ab re publica pestem depellere cupiebant ad Murenam se statim contulerunt.

Magna est autem comitiis consularibus repentina voluntatum inclinatio, praesertim cum incubuit ad virum bonum et multis aliis adiumentis petitionis ornatum. qui cum honestissimo patre atque maioribus, modestissima adulescentia, clarissima legatione, praetura probata in iure, grata in munere, ornata in provincia petisset diligenter, et ita petisset ut neque minanti cederet neque cuiquam minaretur, huic mirandum est magno adiumento Catilinae subitam spem consulatus adipiscendi fuisse?

nunc mihi tertius ille locus est relictus[*](locus est relictus est S: locus reliquus est Halm) orationis, de ambitus criminibus, perpurgatus ab eis[*](eis his f, codd. Halmii) qui ante me dixerunt, a me, quoniam ita Murena voluit, retractandus; quo in loco C.[*](C. Zumpt: P. Halm: om. codd.) Postumo, familiari meo, ornatissimo viro, de divisorum indiciis et de[*](et de et S1Af) deprehensis pecuniis, adulescenti ingenioso et bono, Ser. Sulpicio, de equitum centuriis, M.(Marco) Catoni, homini in omni virtute excellenti, de ipsius accusatione, de senatus consulto, de re publica respondebo.

sed pauca quae meum animum repente moverunt prius de L.(Lucii) Murenae fortuna conquerar. nam cum saepe antea, iudices, et ex[*](et ex ex S1Af) aliorum miseriis et ex meis curis laboribusque cotidianis fortunatos eos homines iudicarem qui remoti a studiis ambitionis otium ac tranquillitatem vitae secuti sunt, tum vero in his L.(Lucii) Murenae tantis tamque improvisis periculis ita sum animo adfectus ut non queam satis neque communem omnium nostrum condicionem neque huius eventum fortunamque miserari. qui primum, dum ex honoribus continuis familiae maiorumque suorum unum[*](unum in hunc Müller: summum Pluygers) ascendere gradum dignitatis conatus est, venit in periculum ne et ea quae ei[*](ei Halm: om. codd.: fort. ab eis) relicta, et haec quae ab ipso parta[*](parta Naugerius (2): parata codd.) sunt amittat, deinde propter studium novae laudis etiam in veteris fortunae discrimen adducitur.

quae cum sunt[*](sint f, Ernesti) gravia, iudices, tum illud acerbissimum est quod habet eos accusatores, non qui odio inimicitiarum ad accusandum, sed qui studio accusandi ad inimicitias descenderint[*](descenderint Lambinus: descenderent codd.). nam ut omittam Servium Sulpicium quem intellego non iniuria L.(Lucio) Murenae sed honoris contentione permotum, accusat paternus amicus, C.(Gaius) Postumus[*](C. Zumpt: tum codd. (T. et hic et § 54 coni. Nohl)), vetus, ut ait ipse, vicinus ac necessarius, qui necessitudinis causas compluris protulit, simultatis nullam commemorare potuit. accusat Ser. Sulpicius, sodalis filius[*](filius Zumpt: fil. x, om. S, filii cett.), cuius ingenio paterni omnes necessarii munitiores esse debebant. accusat M.(Marcus) Cato qui cum a Murena nulla re umquam alienus fuit, tum[*](cum... tum Kayser: quamquam... tamen codd.) ea condicione nobis[*](nobis ed. V, Ox. Canon. 304 m. 2: nobilis cett., del. Mommsen) erat in hac civitate natus ut eius opes, ut ingenium[*](ut ingen. et ingen. ed. Guar.: atque ingen. ed. V) praesidio multis etiam alienis, exitio[*](alienis exitio y2, Lambinus: alienis ex7770 S: alienissimis y1: alienissimo cett.) vix cuiquam inimico[*](inimico y2: inimico || S (cf. § § 13, 26): inimico y1: inimicus cett.) esse deberet[*](deberent Sy1).

respondebo igitur Postumo primum qui nescio quo pacto mihi videtur praetorius candidatus in consularem quasi desultorius in quadrigarum curriculum incurrere. cuius competitores si nihil deliquerunt, dignitati eorum concessit, cum petere destitit; sin autem eorum aliquis largitus est, expetendus amicus est[*](est ei est Heine) qui alienam potius iniuriam quam suam persequatur.

de Postumi criminibus, de Servi adulescentis[*](DE... ADVLESCENTIS om. Ax1y (in lac. x1): in mg. p est 'hic non est textus').

venio nunc ad M.(Marcum) Catonem, quod est fundamentum[*](fundamentum S: firmamentum cett.) ac[*](ac et Ax) robur totius accusationis; qui tamen ita gravis est accusator et vehemens ut multo magis eius auctoritatem quam criminationem pertimescam. in quo ego accusatore, iudices, primum illud[*](illud om. w, del. Halm) deprecabor[*](deprecor f) ne quid L.(Lucii) Murenae dignitas illius, ne quid exspectatio tribunatus, ne quid totius vitae splendor et gravitas noceat, denique ne ea soli huic obsint bona M.(Marci) Catonis quae ille adeptus est ut multis prodesse possit[*](prodesse possit prodesset xy: prodesse posset ed. R). Bis consul fuerat P.(Publius) Africanus et duos terrores huius imperi, Carthaginem Numantiamque, deleverat cum accusavit L. Cottam. erat in eo[*](in eo xy: in cett.: fort. ei) summa eloquentia, summa fides, summa integritas, auctoritas tanta quanta in imperio populi Romani quod illius opera tenebatur. saepe hoc maiores natu dicere audivi, hanc accusatoris eximiam vim et[*](vim et pauci dett.: vim mei: om. ed. R) dignitatem plurimum[*](plurimum xy: plurimam cett.) L.(Lucio) Cottae profuisse. noluerunt sapientissimi homines qui tum rem illam iudicabant ita quemquam cadere in iudicio ut nimiis[*](nimiis edd. VR: nimis codd. (unius y2)) adversarii viribus abiectus videretur.

quid? Ser. Galbam — nam traditum memoriae[*](memoriae xy: iniuriae cett.) est[*](est y: om. cett.) — nonne proavo tuo, fortissimo atque florentissimo viro, M.(Marco) Catoni, incumbenti ad eius perniciem populus Romanus eripuit? semper in hac civitate nimis magnis accusatorum opibus et populus universus et sapientes ac multum in posterum prospicientes iudices restiterunt. nolo accusator in iudicium potentiam adferat, non vim maiorem aliquam, non auctoritatem excellentem, non nimiam gratiam. valeant haec omnia ad salutem innocentium, ad opem impotentium, ad auxilium calamitosorum, in periculo vero et in pernicie civium repudientur.

nam si quis hoc forte dicet, Catonem descensurum ad accusandum non fuisse, nisi prius de causa iudicasset, iniquam legem, iudices, et miseram condicionem instituet periculis hominum, si existimabit iudicium accusatoris in reum pro aliquo praeiudicio valere oportere. ego tuum consilium, Cato, propter singulare animi mei de tua virtute iudicium vituperare non possum[*](non possum y2: non audeo Lag. 24: om. cett. nolo Boot); non nulla forsitan[*](forsitan in re y2) conformare et leviter emendare possim. 'non multa peccas,' inquit ille fortissimo viro senior magister, 'sed[*](sed sed si y, ed. R) peccas; te regere possum.' at ego non te[*](non te del. Halm); verissime dixerim peccare te nihil neque ulla in re te esse[*](te esse esse w, Halm) huius modi ut corrigendus potius quam leviter inflectendus esse videare. finxit enim te ipsa natura ad honestatem, gravitatem, temperantiam, magnitudinem animi, iustitiam, ad omnis denique virtutes magnum hominem et excelsum. accessit istuc[*](accessit istuc Ernesti: accessitis tot S: accessit his (iis px) tot cett.: accessit his dotibus coni. Ernesti) doctrina non moderata nec mitis sed, ut mihi videtur, paulo asperior et durior quam aut veritas aut natura patitur[*](patiatur fy).