Pro L. Murena
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
quae precatus[*](quae precatus Naugerius: quae deprecatus codd. (cf. Quintil. ix. 4. 107, Creticus et initiis optimus. Quod precatus a dis immortalibus sum): quod precatus Halm (2) cum Quintil.) a[*](a S1xy: ab S2BAp) dis immortalibus sum, iudices, more institutoque maiorum illo die quo auspicato comitiis centuriatis L.(Lucium) Murenam consulem renuntiavi, ut ea res mihi fidei[*](fidei Lambinus: fides SAp, om. Bxy) magistratuique meo, populo plebique Romanae bene atque feliciter eveniret, eadem[*](eadem idem Boot) precor ab isdem dis immortalibus ob eiusdem hominis consulatum una cum salute obtinendum, et ut vestrae mentes atque sententiae cum populi Romani voluntatibus suffragiisque consentiant, eaque res vobis populoque Romano pacem, tranquillitatem, otium concordiamque adferat. quod si illa sollemnis comitiorum precatio consularibus auspiciis consecrata tantam habet in se vim et religionem quantam rei publicae dignitas postulat, idem ego sum precatus ut eis quoque hominibus quibus hic consulatus me rogante datus esset ea res fauste feliciter prospereque eveniret.
quae cum ita sint, iudices, et cum omnis deorum immortalium potestas aut translata[*](tralata Sp) sit ad vos aut certe communicata vobiscum, idem consulem[*](consulem Boot: consul ei (eum w) codd.) vestrae fidei commendat qui antea dis immortalibus commendavit, ut eiusdem hominis voce et declaratus consul et defensus beneficium populi Romani cum vestra atque omnium civium salute tueatur. et quoniam in hoc officio studium meae defensionis ab accusatoribus atque etiam ipsa susceptio causae reprensa est, ante quam pro L.(Lucio) Murena dicere instituo, pro me ipso pauca dicam, non quo mihi potior hoc quidem[*](quidem Lag. 9: quidem in cett.) tempore sit offici mei quam huiusce salutis defensio, sed ut meo facto vobis probato maiore auctoritate ab huius honore fama fortunisque omnibus inimicorum impetus propulsare possim.
et primum M.(Marco) Catoni vitam ad certam rationis normam derigenti[*](derigenti SApf: dirigenti xyw) et diligentissime perpendenti momenta officiorum omnium de officio meo respondebo. negat fuisse rectum Cato me et consulem et legis ambitus latorem et tam severe gesto consulatu causam L.(Lucii) Murenae attingere. cuius reprehensio me vehementer movet, non solum ut vobis, iudices, quibus maxime debeo, verum etiam ut ipsi Catoni, gravissimo atque integerrimo viro, rationem facti mei probem. A quo tandem, M.(Marce) Cato, est aequius consulem defendi quam a consule? quis mihi in re publica potest aut debet esse coniunctior quam is cui res publica a me iam[*](a me iam Klotz: ame/77/a S (m. 2 in lac.): a me una cett.: a me uno Lambinus: a me in manum Müller: fort. a me universa (universa a me Landgraf)) traditur sustinenda magnis meis laboribus et periculis sustentata? quod si in eis[*](iis (is) f1: his cett.) rebus repetendis quae mancipi sunt is periculum iudici[*](iudici om. A) praestare debet qui se nexu obligavit, profecto etiam rectius in iudicio consulis designati is potissimum consul[*](consul del. Madvig) qui consulem declaravit auctor benefici populi Romani defensorque periculi esse debebit.
ac si, ut non nullis in civitatibus fieri solet, patronus huic causae publice constitueretur, is potissimum summo[*](potissimum summo Madvig: potissimo (-e y2) codd.) honore adfecto defensor daretur qui eodem honore praeditus non minus adferret ad dicendum auctoritatis quam facultatis. quod si e portu[*](e portu Quintil. v. 11. 23: portu By: portus cett.) solventibus ei qui[*](ei qui qui Quintil.) iam in portum ex alto invehuntur praecipere summo studio solent et[*](solent et y2: solent ei SApfw: solent eis xy1) tempestatum rationem et praedonum et locorum, quod natura adfert[*](adfert fert Victorius (contra Quintil.)) ut eis faveamus qui eadem pericula quibus nos perfuncti sumus ingrediantur[*](ingrediantur pfw, Quintil.: ingrediuntur SAxy), quo tandem me esse animo[*](animo esse Quintil.) oportet prope iam ex magna iactatione terram videntem in hunc cui video maximas rei publicae[*](rei p. om. Quintil.) tempestates esse subeundas? qua re si est boni consulis non solum videre quid agatur verum etiam providere quid futurum sit, ostendam alio loco quantum salutis communis intersit duos consules in re publica Kalendis Ianuariis esse.
quod si ita est, non tam me officium debuit ad hominis amici fortunas quam res publica consulem ad communem salutem defendendam vocare. nam quod legem de ambitu tuli, certe ita tuli ut eam quam mihimet ipsi iam pridem tulerim[*](tuleram Bake) de civium periculis defendendis non abrogarem[*](abrogarim Wesenberg). etenim si largitionem factam esse confiterer idque recte factum esse defenderem, facerem improbe, etiam si alius legem tulisset; cum vero nihil commissum contra legem esse defendam, quid est quod meam defensionem latio legis impediat?
negat[*](negat negas Kayser (Cato ante Catilinam add. Hotoman)) esse eiusdem severitatis Catilinam exitium rei publicae intra moenia molientem verbis et paene imperio ex[*](ex x: et cett.) urbe expulisse et nunc pro L.(Lucio) Murena dicere. ego autem has partis[*](partis Sylvius: artis codd.) lenitatis et misericordiae quas me natura ipsa docuit semper egi libenter, illam vero gravitatis severitatisque personam non appetivi, sed ab re publica mihi impositam sustinui, sicut huius imperi dignitas in summo periculo civium postulabat. quod si tum, cum res publica vim et severitatem desiderabat, vici naturam et tam vehemens fui quam cogebar, non quam volebam, nunc cum omnes me causae ad misericordiam atque ad[*](atque ad atque Ap) humanitatem vocent, quanto tandem studio debeo naturae meae consuetudinique servire? ac de officio defensionis meae ac de ratione accusationis tuae fortasse etiam alia in parte orationis dicendum nobis erit.
sed me, iudices, non minus hominis sapientissimi atque ornatissimi, Ser. Sulpici, conquestio quam Catonis accusatio commovebat[*](accusatio commovebat cattio acommovebat S: captio commovebat A) qui gravissime et acerbissime se ferre[*](se ferre Lambinus: ferme codd.) dixit me familiaritatis necessitudinisque oblitum causam L.(Lucii) Murenae contra se defendere. huic ego, iudices, satis facere cupio vosque adhibere arbitros. nam cum grave est vere accusari in amicitia, tum, etiam si falso accuseris, non est neglegendum. ego, Ser. Sulpici, me in petitione tua tibi omnia studia atque officia pro nostra necessitudine et debuisse confiteor et praestitisse arbitror. nihil tibi consulatum petenti a me defuit quod esset aut ab amico aut a gratioso aut a consule postulandum. abiit[*](abiit xyw: abit cett.) illud tempus; mutata ratio est. sic existimo, sic mihi persuadeo, me tibi contra honorem Murenae[*](L. Murenae Lambinus) quantum tu a me postulare ausus sis, tantum debuisse, contra salutem nihil debere.
neque enim, si tibi tum cum peteres consulatum studui, nunc[*](consulatum studui nunc scripsi (ex Quintil. xi. 1. 68 se studuisse petitioni Sulpicii contra honorem Murenae, non idem debere actioni contra caput): consulatum adfui nunc y2: om. cett.) cum Murenam ipsum petas, adiutor eodem pacto esse debeo. atque hoc non modo non[*](non modo non non modo Müller) laudari sed ne concedi quidem potest ut amicis nostris accusantibus non etiam alienissimos defendamus. mihi autem cum Murena, iudices, et magna et vetus amicitia est, quae in capitis dimicatione a Ser. Sulpicio non idcirco obruetur quod ab eodem[*](ab eodem (eod SB) mei: ab eo w, Halm) in honoris contentione superata est. quae si causa non esset, tamen vel dignitas hominis vel honoris eius quem adeptus est amplitudo summam[*](summae Bake infamiam Gulielmius: famam codd.) mihi superbiae crudelitatisque infamiam inussisset, si hominis et suis et populi Romani ornamentis amplissimi causam tanti periculi repudiassem. neque enim iam mihi licet neque est integrum ut meum laborem hominum periculis sublevandis non impertiam. nam cum praemia mihi tanta pro hac industria sint data quanta antea nemini, sic existimo, labores quos in petitione exceperis[*](sic existimo, labores quos in petitione exceperis scripsi: si (sic pw) exiceperis (excep. f, excip. w) Spfw: sic et si ceperis Axy: sic existimo si ceperis Lag. 9: sic censeo quos labores adipiscendi spe susceperis Madvig: labores per quos ea ceperis Angelius), eos, cum adeptus sis, deponere, esse[*](esse Sfw: esse et A: esset pxy) hominis et astuti et ingrati.
quod si licet desinere, si te auctore possum, si nulla inertiae infamia[*](infamia Wesenberg: om. codd.), nulla superbiae turpitudo[*](turpitudo del. Bake), nulla inhumanitatis culpa suscipitur, ego vero libenter desino[*](desinon S: desinam Bake). sin autem fuga laboris desidiam, repudiatio supplicum superbiam, amicorum neglectio improbitatem coarguit, nimirum haec causa[*](causa Apy2: arum S: causarum xy1) est eius modi quam nec industrius quisquam[*](quisquam Gulielmius: quam codd) nec misericors nec officiosus deserere possit[*](possit ed. R: posset mei). atque huiusce rei coniecturam de tuo ipsius studio, Servi, facillime ceperis. nam si tibi necesse putas etiam adversariis amicorum tuorum de iure consulentibus respondere, et si turpe existimas te advocato illum ipsum quem contra veneris causa[*](causa y2: causae cett.) cadere, noli tam esse iniustus ut, cum tui fontes vel inimicis tuis pateant, nostros etiam amicis putes clausos esse oportere.
etenim si me tua familiaritas ab hac causa removisset, et si hoc idem Q.(Quinto) Hortensio, M.(Marco) Crasso, clarissimis viris, si item ceteris a quibus intellego tuam gratiam magni aestimari accidisset, in ea civitate consul designatus defensorem non haberet in qua nemini umquam infimo maiores nostri patronum deesse voluerunt. ego vero, iudices, ipse me existimarem nefarium si amico, crudelem si misero, superbum si consuli defuissem. qua re quod dandum est amicitiae, large dabitur a me, ut tecum agam, Servi, non secus ac si meus esset[*](esset SApfw: esses xy) frater, qui mihi est carissimus, isto in loco; quod tribuendum est officio, fidei, religioni, id ita moderabor ut meminerim me contra amici studium pro amici periculo dicere.
intellego, iudices, tris totius accusationis partis fuisse, et earum unam in reprehensione[*](reprehensione y2: reprehensionem cett.) vitae, alteram in contentione dignitatis, tertiam in criminibus ambitus esse versatam. atque harum trium partium prima illa quae gravissima debebat esse ita fuit infirma et levis ut illos[*](illos om. w, del. Halm) lex magis quaedam accusatoria quam vera male dicendi facultas de vita L.(Lucii) Murenae dicere aliquid coegerit. obiecta est enim Asia; quae ab hoc non ad voluptatem et luxuriam expetita est sed[*](sed y: sed et (etiam f) cett.) in militari labore peragrata. qui si adulescens patre suo imperatore non meruisset, aut hostem[*](hostis w, Halm) aut patris imperium timuisse aut a parente repudiatus videretur. an[*](an Naugerius (2): aut mei) cum sedere in equis triumphantium praetextati potissimum filii soleant, huic donis militaribus patris triumphum decorare fugiendum fuit, ut[*](ut ne By2: ne ut xy1) rebus communiter gestis paene simul cum patre triumpharet[*](triumphares SAp2y1)?
hic vero, iudices, et fuit in Asia et viro fortissimo, parenti suo, magno adiumento in periculis, solacio in laboribus, gratulationi in victoria fuit. et si habet Asia suspicionem luxuriae quandam, non Asiam numquam vidisse sed in Asia continenter vixisse laudandum est. quam ob rem non Asiae nomen obiciendum[*](abiciendum SAy1) Murenae fuit ex qua laus familiae, memoria generi, honos et gloria nomini constituta est, sed aliquod aut in Asia susceptum aut ex Asia deportatum flagitium ac dedecus. meruisse vero stipendia in eo bello quod tum populus Romanus non modo maximum sed etiam[*](etiam om. w, del. Halm) solum gerebat virtutis, patre imperatore libentissime meruisse pietatis, finem stipendiorum patris victoriam ac triumphum fuisse felicitatis fuit. maledicto quidem idcirco nihil in hisce rebus loci est quod omnia laus occupavit.
saltatorem appellat L.(Lucium)[*](L. y2w: fl. (falso y1) cett.) Murenam Cato. maledictum est, si vere obicitur, vehementis accusatoris, sin falso, maledici conviciatoris. qua re cum ista sis auctoritate, non debes, M.(Marce) Cato, adripere[*](M. (Marce) Cato arripere By2: marre anni ripere SA: Marce, arripere cett.) maledictum ex trivio aut ex[*](aut ex aut Ap) scurrarum aliquo convicio[*](convivio convivio Lambinus) neque temere consulem populi Romani saltatorem vocare, sed circumspicere[*](circumspicere x2, Gulielmius: cumspicere Sx1: conspicere cett.) quibus praeterea vitiis adfectum esse necesse sit eum cui vere istud obici possit. nemo enim fere saltat sobrius, nisi forte insanit, neque in solitudine neque in convivio moderato atque honesto. tempestivi[*](intempestivi xy) convivi, amoeni loci, multarum deliciarum comes est extrema saltatio. tu mihi adripis hoc[*](hoc id y1) quod necesse est omnium vitiorum esse postremum, relinquis illa quibus remotis hoc vitium omnino esse non potest? nullum turpe convivium, non amor[*](amors (-s add. m. 2) S (cf. § 26 aios, conspicios)), non comissatio, non libido, non sumptus ostenditur, et, cum ea non reperiantur quae voluptatis nomen habent quamquam vitiosa sunt, in quo ipsam luxuriam reperire non potes, in eo te umbram luxuriae reperturum putas?
nihil igitur in vitam L.(Lucii) Murenae dici potest, nihil, inquam, omnino, iudices[*](iudices Naugerius: iudicio codd.). sic a me consul designatus defenditur ut eius nulla fraus, nulla avaritia, nulla perfidia, nulla crudelitas, nullum petulans dictum in vita[*](in vita del. Ernesti (in eius vita nulla... dictum prof. w)) proferatur. bene habet; iacta sunt fundamenta defensionis. nondum enim nostris laudibus, quibus utar postea, sed prope inimicorum confessione virum bonum atque integrum hominem defendimus. quo constituto facilior est mihi aditus ad contentionem dignitatis, quae pars altera fuit accusationis.
summam video esse in te, Ser. Sulpici, dignitatem generis, integritatis, industriae ceterorumque ornamentorum omnium quibus fretum ad consulatus petitionem adgredi par est. Paria cognosco esse ista in L.(Lucio) Murena, atque ita paria ut neque ipse dignitate vinci a te[*](vinci a te scripsi: vince... S: vinci cett.: a te vinci Campe) potuerit neque te dignitate superarit. contempsisti L.(Lucii) Murenae genus, extulisti tuum. quo loco si tibi hoc sumis, nisi qui patricius sit, neminem bono esse genere natum, facis ut rursus plebes[*](plebes Sx: plebs cett.) in Aventinum sevocanda esse videatur. sin autem sunt amplae et honestae familiae plebeiae, et proavus L.(Lucii) Murenae et avus praetor fuit, et pater[*](et patersequuntur in codd. vv. etenim mihi § 17 ad multis profutura § 19: rectum ordinem restituit Naugerius), cum amplissime atque honestissime ex praetura triumphasset, hoc faciliorem huic gradum consulatus adipiscendi reliquit quod is iam patri debitus a filio petebatur.
tua vero nobilitas, Ser. Sulpici, tametsi summa est, tamen hominibus litteratis et historicis est notior, populo vero et suffragatoribus obscurior. pater enim fuit equestri loco, avus nulla inlustri laude celebratus. itaque non ex sermone hominum recenti sed ex annalium vetustate eruenda memoria est nobilitatis tuae. qua re ego te semper in nostrum numerum adgregare soleo, quod virtute industriaque perfecisti ut, cum equitis Romani esses filius, summa tamen amplitudine dignus putarere. nec mihi umquam minus in Q.(Quinto) Pompeio, novo homine et fortissimo viro, virtutis esse visum est quam in homine nobilissimo, M.(Marco) Aemilio. etenim eiusdem animi atque ingeni est posteris suis, quod Pompeius fecit, amplitudinem nominis quam non acceperit tradere et, ut Scaurus, memoriam prope intermortuam generis sua[*](sua Halm: sui codd.) virtute renovare.
quamquam ego iam putabam, iudices, multis viris fortibus ne ignobilitas generis obiceretur meo labore esse perfectum, qui non modo Curiis, Catonibus, Pompeiis, antiquis illis fortissimis viris, novis hominibus[*](novis hominibus del. Boot), sed his recentibus, Mariis et Didiis et Caeliis, commemorandis id agebam[*](id agebam Badham: iacebant S: iacebam y2: iacebant cett.). cum vero ego tanto intervallo claustra ista nobilitatis refregissem, ut aditus ad consulatum posthac, sicut apud maiores nostros fuit, non magis nobilitati quam virtuti pateret, non arbitrabar, cum ex familia vetere et inlustri consul designatus ab equitis Romani filio consule defenderetur, de generis novitate accusatores esse dicturos. etenim mihi ipsi accidit ut cum duobus patriciis, altero improbissimo atque audacissimo[*](atque audacissimo om. Quintil. v. 11. 11), altero modestissimo atque optimo viro, peterem; superavi tamen dignitate Catilinam, gratia Galbam. quod si id crimen[*](crimini coni. Müller) homini novo esse deberet, profecto mihi neque inimici neque invidi defuissent.
omittamus igitur de genere dicere cuius est magna in utroque dignitas; videamus cetera. 'quaesturam una petiit et sum ego factus prior.' non est respondendum ad omnia. neque enim vestrum quemquam[*](vestrum quemquam Sfx: quemquam vestrum cett.) fugit, cum multi pares[*](pares w: pare Spxw: pari Afy) dignitate fiant, unus autem primum[*](primum locum Mommsen) solus possit[*](possit ed. R: posset mei) obtinere, non eundem esse ordinem dignitatis et renuntiationis, propterea quod renuntiatio gradus habeat[*](habet... est Bake), dignitas autem sit persaepe eadem omnium. sed quaestura utriusque prope modum pari momento[*](momentu SAp2) sortis fuit. habuit hic lege Titia provinciam tacitam et quietam, tu illam cui, cum quaestores sortiuntur, etiam adclamari solet, Ostiensem, non tam gratiosam et inlustrem quam negotiosam et molestam. consedit utriusque nomen in quaestura. nullum enim vobis sors campum dedit in quo excurrere[*](excurrere excuti y2) virtus cognoscique posset.
reliqui temporis spatium[*](spatium quo in y2) in contentionem vocatur. ab utroque dissimillima ratione tractatum est. Servius hic nobiscum hanc urbanam militiam respondendi, scribendi, cavendi plenam sollicitudinis ac stomachi secutus est; ius civile didicit, multum vigilavit, laboravit, praesto multis fuit, multorum stultitiam perpessus est, adrogantiam pertulit, difficultatem exsorbuit; vixit ad aliorum arbitrium, non ad suum. Magna laus et grata hominibus[*](hominibus omnibus Richter) unum hominem elaborare in ea scientia quae sit multis profutura.
quid Murena interea? fortissimo et sapientissimo viro, summo imperatori legatus, L.(Lucio) Lucullo, fuit; qua in legatione duxit exercitum, signa contulit, manum conseruit, magnas copias hostium fudit[*](fundit Sp), urbis partim vi, partim obsidione cepit, Asiam istam refertam[*](refertam x2y: repertam (repara- w) cett.) et eandem delicatam sic obiit[*](obiit xy: obit cett.) ut in ea neque avaritiae neque luxuriae vestigium reliquerit, maximo in bello sic est versatus ut hic multas res et magnas sine imperatore gesserit, nullam sine hoc imperator. atque haec quamquam praesente L.(Lucio) Lucullo loquor[*](loquor s, Ernesti: loquar mei), tamen ne ab ipso propter periculum nostrum concessam videamur habere licentiam fingendi, publicis litteris testata sunt omnia, quibus L.(Lucius) Lucullus tantum laudis[*](tantum huic laudis Halm) impertiit[*](impertiit Lambinus: impertit codd.) quantum neque ambitiosus imperator neque invidus tribuere alteri in communicanda gloria debuit.