De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
quid tam novum quam adulescentulum[*](adulescentem H) privatum exercitum difficili rei publicae tempore conficere? confecit. huic praeesse? praefuit. rem optime ductu suo gerere? gessit. quid tam praeter consuetudinem quam homini peradulescenti cuius aetas a senatorio gradu[*](a senatorio gradu aetas d) longe abesset imperium atque exercitum dari, Siciliam permitti atque Africam bellumque in ea provincia[*](provincia om. Hd) administrandum? fuit in his provinciis singulari innocentia, gravitate, virtute, bellum in Africa maximum confecit, victorem exercitum deportavit. quid vero tam inauditum quam equitem Romanum triumphare? at eam quoque rem populus Romanus non modo vidit sed omnium etiam[*](omnium etiam ETW: etiam omnium Hd) studio visendam et concelebrandam[*](et concelebrandam HE: om. cett.) putavit.
quid tam inusitatum quam ut[*](ut Hy, ed. R: om. cett.), cum duo consules clarissimi fortissimique essent, eques Romanus ad bellum maximum formidolosissimumque pro consule mitteretur? Missus est. quo quidem tempore cum esset non nemo in senatu qui diceret 'non oportere mitti hominem privatum pro consule,' L.(Lucius) Philippus dixisse dicitur 'non se illum sua sententia pro consule sed pro consulibus mittere.' tanta in eo rei publicae bene gerendae spes constituebatur ut duorum consulum munus unius adulescentis virtuti committeretur. quid tam singulare quam ut ex senatus consulto legibus solutus consul ante fieret quam ullum alium[*](alium om. H) magistratum per leges capere licuisset? quid tam incredibile quam ut iterum[*](iterum om. H) eques Romanus ex senatus consulto triumpharet? quae in omnibus hominibus nova post hominum memoriam constituta sunt, ea tam multa non sunt quam haec quae in hoc uno homine vidimus[*](vidimus H: videmus cett.).
atque haec tot exempla tanta ac tam nova profecta sunt in eodem homine[*](in eodem homine H: in eundem hominem cett.) a Q.(Quinti) Catuli[*](a Q. Catuli ET: atque Catuli H: a Q. Catulo d) atque a[*](atque a atque H) ceterorum eiusdem dignitatis amplissimorum hominum auctoritate. qua re videant ne sit periniquum et non ferendum illorum auctoritatem de Cn.(Gnaei) Pompei dignitate a vobis comprobatam semper[*](semper om. H) esse, vestrum ab illis de eodem homine iudicium populique Romani auctoritatem improbari, praesertim cum iam suo iure populus Romanus in hoc homine suam auctoritatem vel contra omnis qui dissentiunt possit defendere, propterea quod isdem[*](isdem om. d) istis reclamantibus vos unum illum ex omnibus delegistis quem bello praedonum praeponeretis.
hoc si vos temere fecistis et rei publicae parum consuluistis, recte isti studia vestra suis consiliis regere conantur[*](conarentur H). sin autem vos plus tum[*](tum plus H) in re publica vidistis, vos eis[*](iis T: his Ed: istis H) repugnantibus per vosmet ipsos dignitatem huic imperio, salutem orbi terrarum attulistis, aliquando isti principes et sibi et ceteris populi Romani universi auctoritati parendum esse fateantur. atque in hoc[*](atque in... gauderent (§68) Ciceroni abiudicavit Naugerius (2)) bello Asiatico et regio, Quirites[*](Quirites H: om. cett.), non solum militaris illa virtus quae est in Cn.(Gnaeo) Pompeio singularis sed aliae quoque animi virtutes[*](animi virtutes H: virtutes animi cett.) magnae et multae requiruntur. difficile est in Asia, Cilicia, Syria regnisque interiorum nationum ita versari nostrum imperatorem ut nihil aliud nisi de hoste ac de laude cogitet. deinde, etiam si qui sunt pudore ac temperantia moderatiores, tamen eos esse talis propter multitudinem cupidorum hominum nemo arbitratur.
difficile est dictu, Quirites, quanto in odio simus apud exteras nationes propter eorum quos ad eas per hos annos cum imperio misimus libidines et iniurias[*](libidines et iniurias HET: iniurias et libidines d). quod enim fanum[*](fanum fuisse H) putatis in illis terris nostris magistratibus religiosum, quam civitatem sanctam, quam domum[*](quam tutam domum H (olim conieci quam tutam domum, quam satis clausam et munitam urbem)) satis clausam ac munitam fuisse? Vrbes iam locupletes et copiosae requiruntur quibus causa belli propter diripiendi facultatem[*](facultatem H: cupiditatem cett.) inferatur.
libenter haec coram cum Q.(Quinto) Catulo[*](coram que Catulo H) et Q.(Quinto) Hortensio, summis et clarissimis viris, disputarem; norunt[*](norunt H: noverunt cett.) enim sociorum volnera, vident eorum calamitates, querimonias audiunt. pro sociis vos contra hostis exercitus[*](exercitus H: exercitum cett.) mittere putatis an hostium simulatione contra socios atque amicos? quae civitas est in Asia quae non modo imperatoris aut legati sed unius tribuni militum animos ac spiritus capere possit? qua re, etiam si quem habetis qui conlatis signis exercitus regios superare posse videatur, tamen, nisi erit idem qui a[*](qui a H, Heumann: qui se a cett.) pecuniis sociorum, qui ab eorum coniugibus ac liberis, qui ab ornamentis fanorum atque oppidorum[*](qui ab... oppidorum H: om. cett.), qui ab auro gazaque regia manus, oculos, animum cohibere possit, non erit idoneus qui ad bellum Asiaticum regiumque mittatur.
ecquam[*](ecquam (hec-) H: et quam cett.) putatis civitatem pacatam fuisse quae locuples sit, ecquam esse locupletem quae istis pacata esse videatur? Ora maritima, Quirites[*](Quirites om. Hb1), Cn.(Gnaeum) Pompeium non solum[*](non solum Cn. Pompeium H) propter rei militaris gloriam sed etiam propter animi continentiam requisivit. videbat enim praetores[*](praetores po. Ro. d: imperatores Gertz) locupletari quotannis pecunia publica praeter paucos, neque nos[*](nos HW, Lambinus: eos cett.) quicquam aliud adsequi[*](consequi H) classium nomine nisi ut detrimentis accipiendis maiore adfici turpitudine videremur. nunc[*](nunc om. H) qua cupiditate homines in provincias, quibus[*](quibus d: et quibus HET) iacturis[*](iacturis iniuriis H: fort. versuris) quibusque[*](quibusque H: quibus cett.) condicionibus proficiscantur ignorant videlicet isti qui ad unum deferenda omnia esse non arbitrantur. quasi vero Cn.(Gnaeum) Pompeium non cum suis virtutibus tum etiam alienis vitiis magnum esse videamus.
qua re nolite dubitare quin[*](Quirites, quin Lambinus) huic uni credatis omnia qui inter[*](inter intra b2) tot annos[*](tot annos HE: annos tot Td est H: sit cett.) unus inventus est quem socii in urbis suas cum exercitu venisse gauderent[*](gauderent (-et) H: gaudeant cett.). quod si auctoritatibus hanc causam, Quirites, confirmandam putatis, est vobis auctor vir bellorum omnium maximarumque rerum peritissimus, P.(Publius) Servilius, cuius tantae res gestae terra marique exstiterunt ut, cum de bello deliberetis, auctor vobis gravior esse nemo[*](esse nemo Td: nemo esse HE (cf. Zielinski p. 199)) debeat; est C. Curio, summis vestris beneficiis[*](beneficiis usus add. Lambinus (malim adfectus, cf. §§51, 71)) maximisque rebus gestis, summo ingenio et prudentia praeditus, est Cn.(Gnaeus) Lentulus in quo omnes pro amplissimis vestris honoribus summum consilium, summam gravitatem esse cognostis[*](cognostis HT: cognovistis E: cognoscitis d), est C.(Gaius) Cassius, integritate, veritate[*](veritate H: virtute cett. (cf. Verr. i. 4)), constantia singulari. qua re videte ut horum[*](ut horum num horum b2y, ed. R: unde horum s mg.: horumne Madvig: fort. utrum horum) auctoritatibus illorum[*](illorum eorum H) orationi qui dissentiunt respondere posse videamur.
quae cum ita sint, C.(Gaii) Manili, primum istam tuam et legem et voluntatem et sententiam laudo vehementissimeque comprobo; deinde te hortor ut auctore populo Romano maneas in sententia neve cuiusquam vim aut minas pertimescas. primum in te satis esse animi perseverantiaeque[*](perseverantiaeque constantiaeque d) arbitror; deinde, cum tantam multitudinem tanto cum[*](tanto cum H: cum tanto cett.) studio adesse videamus[*](videamus Hd: videmus ET iterum nunc HE: non iterum d (quantam... videmus om. T)) quantam iterum nunc in eodem homine praeficiendo videmus, quid est quod aut de re aut de perficiendi[*](reficiendi H) facultate dubitemus? ego autem, quicquid est in me[*](est in me HE: in me est cett.) studi, consili, laboris, ingeni, quicquid hoc beneficio populi Romani atque hac potestate praetoria, quicquid auctoritate, fide, constantia possum, id omne ad hanc rem conficiendam tibi et populo Romano polliceor ac defero testorque omnis deos,
et eos maxime qui huic loco temploque praesident, qui omnium mentis eorum qui ad rem publicam adeunt maxime perspiciunt, me hoc neque rogatu facere cuiusquam, neque quo Cn.(Gnaei) Pompei gratiam mihi per hanc causam conciliari putem, neque quo mihi ex cuiusquam amplitudine aut praesidia periculis aut adiumenta honoribus quaeram, propterea quod pericula facile, ut hominem praestare oportet, innocentia tecti repellemus, honorem autem neque ab uno neque ex[*](ex om. H) hoc loco sed eadem illa nostra laboriosissima ratione vitae, si vestra voluntas feret, consequemur.
quam ob rem, si quid[*](si quid H: quicquid cett.) in hac causa mihi susceptum est, Quirites, id ego omne[*](ego omne HE: omne ego Td) me rei publicae causa suscepisse confirmo, tantumque abest ut aliquam mihi bonam gratiam quaesisse videar, ut multas me[*](me HE: om. Td) etiam simultates partim obscuras, partim apertas intellegam mihi non necessarias, vobis non inutilis suscepisse. sed ego me hoc honore praeditum, tantis vestris[*](vestris om. H) beneficiis adfectum statui, Quirites, vestram voluntatem et rei publicae dignitatem et salutem provinciarum atque sociorum meis omnibus commodis et rationibus praeferre oportere.