De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

cuius legiones sic in Asiam pervenerint ut non modo manus tanti exercitus sed ne vestigium quidem cuiquam pacato nocuisse dicatur? iam vero quem ad modum milites hibernent cotidie sermones ac litterae perferuntur; non modo ut sumptum faciat in militem nemini vis adfertur sed ne cupienti quidem quicquam[*](quicquam H: cuiquam Etb1sy1: cuiquam quicquam b2y2: om. p enim om. H) permittitur. hiemis enim non avaritiae perfugium maiores nostri in sociorum atque amicorum tectis esse voluerunt.

age vero, ceteris in rebus quae[*](quae H: qua p: quali y: qualis cett.) sit temperantia considerate. Vnde illam tantam celeritatem et tam incredibilem cursum inventum putatis? non enim illum eximia vis remigum aut ars inaudita quaedam gubernandi aut venti aliqui novi tam celeriter in ultimas terras pertulerunt, sed eae[*](eae hae Ebs) res quae ceteros remorari solent non retardarunt. non avaritia ab instituto cursu ad praedam aliquam devocavit, non libido ad voluptatem, non amoenitas ad delectationem, non nobilitas urbis[*](urbis nobilitas H) ad cognitionem, non denique labor ipse ad quietem; postremo signa et tabulas ceteraque ornamenta Graecorum oppidorum quae ceteri tollenda esse arbitrantur, ea sibi ille ne visenda quidem existimavit.

itaque omnes[*](omnes PHE: omnes quidem cett.) nunc in eis locis Cn. Pompeium sicut aliquem non ex hac urbe missum sed de caelo delapsum intuentur; nunc denique incipiunt credere fuisse homines Romanos hac quondam[*](quondam quandam P: quadam H) continentia, quod iam nationibus exteris incredibile ac falso memoriae proditum videbatur; nunc imperi vestri splendor illis gentibus lucem adferre coepit[*](lucem adferre coepit lucet d); nunc intellegunt non sine causa maiores suos tum cum ea[*](ea PH: hac cett.) temperantia magistratus habebamus[*](habebamus PHd: habeamus Etp) servire populo Romano quam imperare aliis maluisse. iam vero ita faciles aditus ad eum privatorum, ita liberae querimoniae de aliorum iniuriis esse dicuntur, ut is qui dignitate principibus excellit facilitate infimis par esse videatur.

iam quantum consilio, quantum dicendi gravitate et copia valeat, in quo ipso inest quaedam dignitas imperatoria, vos, Quirites[*](Quirites quoque H), hoc ipso ex loco saepe cognostis[*](cognostis PH: cognovistis E: cognoscitis cett. (cf. Zielinski p. 199)). fidem vero eius quantam inter socios existimari putatis quam hostes omnes omnium generum sanctissimam iudicarint? humanitate iam tanta est ut difficile dictu sit utrum hostes magis virtutem eius pugnantes timuerint an mansuetudinem victi dilexerint. et quisquam dubitabit quin huic hoc tantum bellum[*](hoc tantum bellum PHE: tantum bellum hoc cett.) permittendum[*](permittendum H: transmittendum cett.) sit qui ad omnia nostrae memoriae bella conficienda divino quodam consilio natus esse videatur?

et quoniam auctoritas quoque in bellis administrandis multum atque in[*](in PE: om. cett.) imperio militari valet, certe nemini dubium est quin ea re[*](re PHE: in re cett.) idem ille imperator plurimum possit. vehementer autem pertinere ad bella administranda quid hostes, quid socii de imperatoribus nostris existiment quis ignorat, cum sciamus homines in tantis rebus ut aut metuant aut contemnant aut oderint aut ament[*](metuant aut contemnant aut oderint aut ament H: metuant aut oderint temnant aut con aut ament P: contemnant aut metuant aut oderint aut ament cett.) opinione non minus et fama[*](et fama PH: famae cett.) quam aliqua ratione certa commoveri? quod igitur nomen umquam in orbe terrarum clarius fuit, cuius res gestae pares? de quo homine vos, id quod maxime facit auctoritatem, tanta et tam praeclara iudicia fecistis?

an vero ullam usquam esse oram tam desertam putatis quo non illius diei[*](illius dici (sic) nomen ac fama illius H) fama pervaserit, cum universus populus Romanus referto foro completisque omnibus templis ex quibus hic locus conspici potest unum sibi ad commune omnium gentium bellum Cn.(Gnaeum) Pompeium imperatorem depoposcit? itaque ut plura non dicam neque aliorum exemplis confirmem quantum auctoritas[*](auctoritas H, Angelius: huius auctoritas cett.) valeat in bello, ab eodem Cn. Pompeio omnium rerum egregiarum exempla sumantur. qui quo die a vobis maritimo bello praepositus est imperator, tanta repente[*](repentina H: fort. tamque repentina vilitas H: vilitas annonae cett.) vilitas ex summa inopia et caritate rei frumentariae consecuta est unius hominis spe ac nomine quantam vix in[*](in H: ex cett.) summa ubertate agrorum diuturna pax efficere potuisset.

iam accepta in Ponto calamitate ex eo proelio de quo vos paulo ante invitus admonui, cum socii pertimuissent, hostium opes[*](opes hostium Hp) animique crevissent, satis firmum praesidium provincia non haberet, amisissetis Asiam, Quirites, nisi ad[*](ad id b2y discrimen om. d) ipsum discrimen eius temporis divinitus Cn. Pompeium ad eas regiones Fortuna[*](fortuna vulg) populi Romani attulisset. huius adventus et Mithridatem insolita[*](solita H) inflatum[*](inflatum Hp: inflammatum cett.) victoria continuit et Tigranen[*](Tigranen H: Tigranem cett.) magnis copiis minitantem Asiae retardavit. et quisquam dubitabit quid virtute perfecturus[*](profecturus b1s) sit qui tantum auctoritate perfecerit[*](perfecerit perfecit H: profecerit b1s), aut quam facile imperio atque exercitu socios et vectigalia conservaturus sit qui ipso nomine ac rumore defenderit?

age vero illa res quantam declarat eiusdem hominis apud hostis populi Romani auctoritatem, quod ex locis tam longinquis tamque diversis tam brevi tempore omnes huic se uni dediderunt[*](huic uni dederunt H)! quod a communi[*](a communi Gulielmius: communi H: om. cett. (de communi Cretensium cf. Bull. de Corr. Hell. xiii. pp. 58, 59, 74)) Cretensium legati, cum in eorum insula noster imperator exercitusque esset, ad Cn. Pompeium in ultimas prope terras venerunt[*](ultimas terras pervenerunt H) eique se omnis Cretensium civitates dedere velle dixerunt! quid? idem iste Mithridates nonne ad eundem Cn.(Gnaeum) Pompeium legatum usque in[*](in ad Et) Hispaniam misit? eum quem Pompeius legatum semper iudicavit, ei quibus erat molestum[*](erat molestum H: semper erat (erat semper E) molestum Etd: erat permolestum Klots) ad eum potissimum esse missum speculatorem quam legatum iudicari[*](iudicare Manutius) maluerunt. potestis igitur iam constituere, Quirites[*](Quirites om. H), hanc auctoritatem multis postea rebus gestis magnisque vestris iudiciis amplificatam quantum apud illos reges, quantum apud exteras nationes valituram esse existimetis.

reliquum est ut de felicitate quam praestare de se ipso[*](ipse H) nemo potest, meminisse et commemorare de altero possumus[*](possimus Ep), sicut aequum est homines de potestate deorum, timide et pauca dicamus. ego enim sic existimo, maximo, Marcello, Scipioni, Mario ceterisque[*](ceterisque H: et ceteris cett.) magnis imperatoribus non solum propter virtutem sed etiam propter fortunam saepius imperia mandata atque exercitus esse commissos. fuit enim profecto quibusdam summis viris quaedam ad amplitudinem et ad gloriam et ad res magnas bene gerendas divinitus adiuncta fortuna. de huius autem hominis felicitate quo de[*](quo de de quo E) nunc agimus hac utar moderatione dicendi, non ut in illius potestate fortunam positam esse dicam sed ut praeterita meminisse, reliqua sperare videamur, ne aut invisa dis immortalibus oratio nostra aut ingrata esse videatur.

itaque non sum[*](non sum non solum T: om. E) praedicaturus quantas ille res domi militiae[*](militiae HE: militiaeque cett.), terra marique quantaque felicitate gesserit, ut eius semper voluntatibus non modo cives adsenserint, socii obtemperarint, hostes oboedierint, sed etiam venti tempestatesque obsecundarint; hoc brevissime dicam, neminem umquam tam impudentem fuisse qui ab dis immortalibus tot et tantas res tacitus auderet optare quot[*](quot quotque ET) et quantas di immortales ad Cn.(Gnaeum) Pompeium detulerunt[*](contulerunt dp). quod ut illi proprium ac perpetuum sit, Quirites, cum communis salutis atque imperi tum ipsius hominis causa, sicuti facitis, et velle[*](et velle H: velle cett.) et optare debetis.

qua re cum et bellum sit ita[*](sit ita HE: ita sit cett.) necessarium ut neglegi non possit, ita magnum ut accuratissime sit administrandum, et cum ei imperatorem praeficere possitis in quo sit[*](et cum ei... in quo sit ut... in eum quo sit H: fort. et eum... in quo sit) eximia belli scientia, singularis virtus, clarissima auctoritas, egregia fortuna, dubitatis[*](dubitabitis E2b), Quirites, quin hoc tantum boni quod vobis[*](vobis om. dp) ab[*](ab ETps: a Hby) dis immortalibus oblatum et datum est in rem publicam conservandam atque amplificandam conferatis? quod si Romae Cn.