Pro A. Caecina

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

de castello descendunt, in fundum proficiscuntur. videtur temere commissum, verum, ut opinor, hoc fuit causae: tam temere istum re commissurum quam verbis minitabatur nemo putavit. atque iste ad omnis introitus qua adiri poterat non modo in eum fundum de quo erat controversia, sed etiam in illum proximum de quo nihil ambigebatur armatos homines opponit. itaque primo cum in antiquum fundum ingredi vellet, quod ea proxime accedi poterat, frequentes armati obstiterunt.

quo loco depulsus Caecina tamen qua potuit ad eum fundum profectus est in quo ex conventu vim fieri oportebat; eius autem fundi extremam partem oleae derecto ordine definiunt. ad eas cum accederetur, iste cum omnibus copiis praesto fuit servumque suum nomine Antiochum ad se vocavit et voce clara imperavit ut eum qui illum olearum ordinem intrasset occideret. homo mea sententia prudentissimus Caecina tamen in hac re plus mihi animi quam consili videtur habuisse. nam cum et armatorum multitudinem videret et eam vocem Aebuti quam commemoravi audisset, tamen accessit propius et iam ingrediens intra finem eius loci quem oleae terminabant impetum armati Antiochi ceterorumque tela atque incursum refugit. eodem tempore se in fugam conferunt amici advocatique eius metu perterriti, quem ad modum illorum testem dicere audistis.

his rebus ita gestis P. Dolabella praetor interdixit, ut est consuetudo,

de vi hominibvs ar
matis
sine ulla exceptione, tantum ut unde deiecisset restitueret. restituisse se dixit. sponsio facta est. hac de sponsione vobis iudicandum est. maxime fuit optandum Caecinae, recuperatores, ut controversiae nihil haberet, secundo loco ut ne cum tam improbo homine, tertio ut cum tam stulto haberet. etenim non minus nos stultitia illius sublevat quam laedit improbitas. improbus fuit, quod homines coegit, armavit, coactis armatisque vim fecit. laesit in eo Caecinam, sublevat ibidem; nam in eas ipsas res quas improbissime fecit testimonia sumpsit et eis in causa testimoniis utitur.

itaque mihi certum est, recuperatores, ante quam ad meam defensionem meosque testis venio, illius uti confessione et testimoniis; qui confitetur atque ita libenter confitetur ut non solum fateri sed etiam profiteri videatur, recuperatores: 'convocavi homines, coegi, armavi, terrore mortis ac periculo capitis ne accederes obstiti; ferro,' inquit, 'ferro'—et hoc dicit in iudicio—'te reieci atque proterrui.' quid? testes quid aiunt? P. Vetilius, propinquus Aebuti, se Aebutio cum armatis servis venisse advocatum. quid praeterea? fuisse compluris armatos. quid aliud? minatum esse Aebutium Caecinae. quid ego de hoc teste dicam nisi hoc, recuperatores, ut ne idcirco minus ei credatis quod homo minus idoneus habetur, sed ideo credatis quod ex illa parte id dicit quod illi causae maxime sit alienum? A.