Pro A. Caecina
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
cuius rei putat iste rationem reddi non posse quod ipse tabulas averterit; se autem habere argentarii tabulas in quibus sibi expensa pecunia lata sit acceptaque relata. quasi id aliter fieri oportuerit. Cum omnia ita facta essent, quem ad modum nos defendimus, Caesennia fundum possedit locavitque; neque ita multo post A. Caecinae nupsit. Vt in pauca conferam, testamento facto mulier moritur; facit heredem ex deunce et semuncia Caecinam, ex duabus sextulis M. Fulcinium, libertum superioris viri, Aebutio sextulam aspergit. hanc sextulam illa mercedem isti esse voluit adsiduitatis et molestiae si quam ceperat. iste autem hac sextula se ansam retinere omnium controversiarum putat.
iam principio ausus est dicere non posse heredem esse Caesenniae Caecinam, quod is deteriore iure esset quam ceteri cives propter incommodum Volaterranorum calamitatemque civilem. itaque homo timidus imperitusque, qui neque animi neque consili satis haberet, non putavit esse tanti hereditatem ut de civitate in dubium veniret; concessit, credo, Aebutio, quantum vellet de Caesenniae bonis ut haberet. immo, ut viro forti ac sapienti dignum fuit, ita calumniam stultitiamque eius obtrivit ac contudit.
in possessione bonorum cum esset, et cum iste sextulam suam nimium exaggeraret, nomine heredis arbitrum familiae herciscundae postulavit. atque illis paucis diebus, postea quam videt nihil se ab A. Caecina posse litium terrore abradere, homini Romae in foro denuntiat fundum illum de quo ante dixi, cuius istum emptorem demonstravi fuisse mandatu Caesenniae, suum esse seseque sibi emisse. quid ais? istius ille fundus est quem sine ulla controversia quadriennium, hoc est ex quo tempore fundus veniit, quoad vixit, possedit Caesennia? 'Vsus enim,' inquit, 'eius fundi et fructus testamento viri fuerat Caesenniae.'
Cum hoc novae litis genus tam malitiose intenderet, placuit Caecinae de amicorum sententia constituere, quo die in rem praesentem veniretur et de fundo Caecina moribus deduceretur. conloquuntur; dies ex utriusque commodo sumitur. Caecina cum amicis ad diem venit in castellum Axiam, a quo loco fundus is de quo agitur non longe abest. ibi certior fit a pluribus homines permultos liberos atque servos coegisse et armasse Aebutium. Cum id partim mirarentur, partim non crederent, ecce ipse Aebutius in castellum venit; denuntiat Caecinae se armatos habere; abiturum eum non esse, si accessisset. Caecinae placuit et amicis, quoad videretur salvo capite fieri posse, experiri tamen.