Pro Fonteio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

constituitur ex altera parte ulterior Hispania, quae profecto non [*](non ς: om. V modo Vχl: solum k ) modo religione sua resistere istorum cupiditati potest sed etiam sceleratorum hominum periuria testimoniis ac laudationibus suis refutare. atque ex ipsa etiam Gallia fidelissima et gravissima auxilia sumuntur. venit huic subsidio misero atque innocenti Massiliensium cuncta civitas, quae non solum ob eam causam laborat ut huic, a quo ipsa servata est, parem gratiam referre[*](referre kl, ed. R: referri Vχ ) videatur sed etiam quod ea condicione atque eo fato se in eis[*](iis l, Manutius: his cett. ) terris conlocatam esse arbitratur ne quid nostris hominibus istae gentes nocere possint.