Pro Fonteio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
at[*](at V: an χl: et k ) infestis prope signis inferuntur[*](inferuntur χl, ed. R: inseruntur V: instruuntur k ) Galli in M. Fonteium[*](Galli in M. Halm: Gallim V: Galli in ς ) et instant atque urgent summo cum studio, summa cum audacia. video, iudices; sed[*](sed Halm: c. et V: et ς ) multis et firmis praesidiis vobis adiutoribus isti immani atque intolerandae barbariae resistemus. primum obicitur contra istorum impetus Macedonia, fidelis et amica populo Romano provincia; quae cum se ac suas urbis non solum consilio sed etiam manu M. Fontei[*](manu M. Halm: manum V: manu ς ) conservatam esse dicat, ut[*](ut om. V1 ) ipsa[*](ipsa scripsi (cf vv. 14, 18): illa codd. ) per hunc a Thraecum[*](a Thraecum χl: atgrecum V: a Graecorum k ) adventu ac depopulatione defensa est [*](est Faernus: om. Vχ : fuit k ), sic ab huius nunc capite Gallorum impetus terroresque depellit.