Pro M. Tullio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
et cum sciret[*](sciret T: scirent A) de damno legem esse Aquiliam, tamen hoc[*](hoc hic Heinrich) ita existimavit, apud maiores nostros cum et res et cupiditates minores essent et familiae non magnae magno metu continerentur ut perraro[*](ut perraro A: perraro T: et perraro Cramer) fieret ut homo occideretur, idque nefarium ac[*](ac T: et A) singulare facinus putaretur, nihil opus fuisse iudicio de vi coactis armatisque hominibus; quod enim usu non veniebat, de eo si quis legem aut iudicium constitueret, non tam prohibere videretur[*](videretur T: videtur A) quam admonere.
his temporibus cum ex[*](ex A: et T) bello diuturno atque domestico res in eam consuetudinem venisset ut homines minore religione armis uterentur, necesse putavit esse et in universam familiam iudicium dare, quod a familia factum diceretur, et recuperatores dare,
ut quam primum res iudicaretur, et poenam graviorem constituere, ut metu comprimeretur audacia, et illam latebram tollere: '
damnum iniuria.' quod in aliis[*](aliis T: illis A) causis debet valere et valet lege Aquilia, id ex huius modi damno quod vi per servos armatos datum esset ---
ipsi statuerent quo tempore possent suo iure arma capere, manum cogere, homines occidere. Cum iudicium ita daret[*](daret Heinrich: daretur A) ut hoc solum in iudicium veniret[*](venire A: corr. Beier), videreturne vi hominibus coactis armatisve damnum dolo malo familiae datum, neque illud adderet[*](aderet A: corr. Cramer) '
inivria,' putavit se audaciam improborum sustulisse, cum spem defensionis nullam reliquisset[*](relinquisset A (ita § 21)).
quoniam quod iudicium et quo consilio constitutum sit cognostis, nunc rem ipsam, ut gesta sit, dum breviter vobis demonstro, attendite.
fundum habet in agro Thurino[*](Thurino Quintil. iv. 3. 121: Thyrino A) M. Tullius paternum, recuperatores, quem se habere usque eo non moleste tulit, donec vicinum eius modi nactus est qui agri finis armis proferre mallet quam iure defendere. nam P. Fabius nuper emit agrum de C. Claudio senatore, cui fundo erat adfinis M. Tullius, sane magno, dimidio fere pluris incultum exustis villis omnibus quam quanti integrum atque ornatissimum carissimis pretiis ipse Claudius emerat[*](emerat suppl. Heinrich) ---
clam circumscripsisse isti a consulari Macedonia et Asia. etiam illud addam quod ad rem pertinet: imperatore mortuo pecuniam nescio quo modo quaesitam dum volt in praedio ponere, non posuit, sed abiecit. nihil adhuc m ---
. . am calamitate[*](calamitatem A: corr. Mai) vicinorum corrigit, et quod stomachum suum damno Tulli explere[*](explere Mai: plere A) conatus est.
est in eo agro centuria quae Populiana[*](Popiliana A (Peyron): cf. §§ 17, 19, 21) nominatur, recuperatores, quae semper M. Tulli fuit, quam etiam pater possederat[*](possederat Mai: pos A) --- posita esse et ad fundum eius convenire. ac primum, quod eum negoti totius et emptionis suae paenitebat, fundum proscripsit; eum autem emptum habebat cum socio Cn. Acerronio, viro optimo[*](optimo Mai: op A) --- modum proscripsisse.
hominem appellat. iste sane adroganter quod commodum fuit respondit. Nequedum finis auctor demonstraverat. mittit ad procuratorem litteras et ad vilicum Tullius --- facturum negavit; illis absentibus finis Acerronio demonstravit neque tamen hanc centuriam Populianam vacuam tradidit. Acerronius, quo modo potuit, se de tota re[*](se de tota me Niebuhr: sedetorare A) ex ---
mine[*](mine A: discrimine Heinrich) eius modi semustilatus effugit. adducit iste interea in saltum homines electos maximis animis et viribus et eis[*](iis Mai: is A) arma quae cuique habilia[*](habilia Heinrich: abitalia A) atque apta essent comparat, prorsus ut quivis intellegeret non eos ad rem rusticam, verum ad caedem ac pugnam comparari.
brevi illo[*](illo illi Cramer) tempore Q. Cati Aemiliani, hominis honesti, quem vos nostis, duo homines occiderunt; multa alia fecerunt; passim vagabantur armati, non obscure, sed ut plane intellegere viderentur ad quam rem parati essent; agros, vias denique infestas habebant. venit in Thurinum[*](Tyrinum A (cf. § 14)) interea Tullius. deinde iste pater familias Asiaticus beatus, novus arator et idem pecuarius, cum ambularet in agro, animadvertit in hac ipsa centuria Populiana aedificium non ita magnum servumque M. Tulli Philinum[*](Philinum Mai (e § 22): filium A sticnegotiimmeost A: 'stic negoti immeo est (`vulgarem pronuntiationem expressit orator') Peyron).
'quid vobis,' inquit, 'istic negoti in meo est?' servus respondit pudenter, at non stulte, dominum esse ad villam; posse eum cum eo disceptare si quid vellet. rogat Fabius Acerronium—nam ibi tum erat—ut secum simul veniat ad Tullium. venitur. ad villam erat Tullius. appellat Fabius ut aut ipse Tullium deduceret aut ab eo deduceretur. dicit deducturum se Tullius, vadimonium Fabio Romam promissurum. manet in ea condicione Fabius. mature disceditur.
proxima nocte, iam fere cum lux adpropinquaret, ad illud aedificium de quo antea dixi, quod erat in centuria Populiana, servi P. Fabi frequentes armatique veniunt; introitum ipsi sibi vi[*](vi suppl. Heinrich) manuque patefaciunt; homines magni preti servos M. Tulli nec opinantis adoriuntur; quod[*](quodque Huschke) facile factu fuit, neque tam multos neque repugnantis multi armati paratique occidunt tantumque odi crudelitatisque habuerunt[*](habuerunt Mai: ... uerunt A) ut eos omnis gurgulionibus insectis relinquerent, ne, si quem semivivum ac spirantem etiam reliquissent, minor eis[*](iis Huschke: his A: is Heinrich) honor haberetur; praeterea tectum villamque disturbant.
hanc rem tam atrocem, tam indignam, tam repentinam nuntiat M. Tullio Philinus, quem antea nominavi, qui graviter saucius e caede effugerat. Tullius statim dimittit ad amicos, quorum ex[*](ex Beier: ea A) vicinitate Thurina[*](Thurina Pluygers: tum illa A) bona atque honesta copia praesto fuit.
omnibus acerba res et misera videbatur. Cum amici in comm ---turbarunt.
audite, quaeso, in eas res quas commemoro hominum honestorum testimonium. haec quae mei testes dicunt, fatetur adversarius eos vere dicere; quae mei testes non dicunt, quia non viderunt nec sciunt, ea dicit ipse adversarius. nostri testes dicunt occisos homines; cruorem in locis pluribus[*](plurimb. T), deiectum aedificium se vidisse dicunt; nihil[*](vidisse dicunt; nihil Madvig: vidisse; dicunt nihil priores) amplius. quid Fabius? Horum nihil negat. quid ergo addit amplius?