Pro M. Tullio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

Antea sic hanc causam[*](antea sic hanc causam Peyron: a ... T) agere statueram[*](agere statueram Beier: a ... s ... ra. T), recuperatores[*](recuperatores Peyron: ... tores T (inter recip. et recup. variant in hac oratione codd.), ut infitiaturos[*](ut infitiaturos Orelli: ... turos T) adversarios arbitrarer tantam caedem et tam atrocem ad familiam suam pertinere. itaque animo soluto a cura et a cogitatione veneram, quod intellegebam facile id me testibus planum facere posse. nunc vero postea quam non modo confessus est vir primarius, L. Quin[*](Quin ... T: suppl. Peyron)ctius --- laborabam[*](laborabam Peyron: borabam T) ut, quod arguebam, id factum esse ostenderem; nunc in eo consumenda est oratio ut ne adversarii, quod infitiari nullo modo potuerunt, cum maxime cuperent, id cum confessi sunt, meliore loco esse videantur.

itaque tum vestrum difficilius iudicium[*](diudicium T: corr. Peyron), mea facilis defensio fore videbatur. ego enim omnia in testibus[*](testibus Peyron: tes T) --- quid est facilius quam de eo qui confitetur iudicare? mihi autem difficile est satis copiose de eo dicere quod nec atrocius verbis demonstrari potest quam re ipsa est, neque apertius oratione mea fieri quam ipsorum confessione factum est.

Cum in hac re quam commemoravi mihi mutanda ratio defensionis --- minus diligenter illius existimationem quam[*](quam sup. lin. hab. T) rem M. Tulli viderer defendere. nunc quoniam Quinctius ad causam pertinere putavit res ita multas, falsas praesertim et inique confictas, proferre de vita et moribus et existimatione M. Tulli, multis de causis mihi Fabius debebit ignoscere, si minus eius famae parcere videbor quam antea consului. ---

Pri --- . . ore putavit ad officium suum pertinere adversario nulla in re parcere, quid me oportet Tullium pro Tullio facere, homine coniuncto mecum non minus animo quam nomine? ac mihi magis illud laborandum videtur, recuperatores, ut quod antea nihil in istum dixi probare possim, quam[*](probare possim quam Cramer: prob ... umquam A) ne[*](ne suppl. Mommsen) in eo reprehendar quod hoc tempore respondeo.

verum et tum id feci quod oportuit, et nunc faciam quod necesse est. nam cum esset de re pecuniaria controversia, quod damnum datum M. Tullio diceremus, alienum mea[*](mea a mea Peyron) natura videbatur quicquam de existimatione P. Fabi dicere, non quia[*](quin A: corr. Mai) res postulare non videretur. quid ergo est? tametsi postulat causa, tamen, nisi plane cogit ingratiis, ad male dicendum non soleo descendere. nunc cum coactus dicam, si quid forte dicam, tamen id ipsum verecunde modiceque[*](modique A: corr. Heinrich) faciam, tantum ut, quoniam sibi me non esse inimicum potuit priore actione Fabius iudicare, nunc M. Tullio fidelem certumque amicum esse cognoscat.

Vnum hoc abs te, L. Quincti, pervelim impetrare—quod tametsi eo volo quia mihi utile est, tamen abs te idcirco quia aequum[*](aecum A) est, postulo—ut ita tibi multum temporis ad dicendum sumas ut his[*](his Cramer: is A) aliquid ad iudicandum relinquas. namque antea non defensionis tuae modus, sed nox tibi finem dicendi fecit; nunc, si tibi placere potest, ne idem facias, id abs te postulo. neque hoc idcirco postulo quod[*](quod A (Peyron): quo Mai) te aliquid censeam praeterire oportere aut non quam ornatissime et copiosissime dicere, verum ut semel una quaque de re dicas; quod si facies, non vereor ne dicendo dies eximatur.

iudicium vestrum est, recuperatores,

Qvantae pecvniae
paret dolo malo familiae P. Fabi vi hominibvs armatis coactisve damnvm datvm[*](datum T: factum A) esse M. Tvllio.
eius rei taxationem nos fecimus; aestimatio vestra est; iudicium datum est in quadruplum.

Cum omnes leges omniaque iudicia quae paulo graviora atque asperiora videntur esse ex improborum iniquitate et iniuria nata sunt, tum hoc iudicium paucis hisce annis propter hominum malam consuetudinem nimiamque licentiam constitutum est. nam cum multae familiae dicerentur in agris longinquis et pascuis armatae esse caedisque facere, cumque ea consuetudo non solum ad res privatorum sed[*](sed T: sed etiam A) ad summam rem publicam pertinere videretur, M. Lucullus, qui summa aequitate et[*](et T: ad A: atque Peyron) sapientia ius dixit, primus hoc iudicium composuit et id spectavit ut omnes[*](omnes A: homines T) ita familias suas continerent ut non modo armati damnum nemini darent verum etiam lacessiti iure se potius quam armis defenderent;