Pro M. Tullio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

et cum sciret[*](sciret T: scirent A) de damno legem esse Aquiliam, tamen hoc[*](hoc hic Heinrich) ita existimavit, apud maiores nostros cum et res et cupiditates minores essent et familiae non magnae magno metu continerentur ut perraro[*](ut perraro A: perraro T: et perraro Cramer) fieret ut homo occideretur, idque nefarium ac[*](ac T: et A) singulare facinus putaretur, nihil opus fuisse iudicio de vi coactis armatisque hominibus; quod enim usu non veniebat, de eo si quis legem aut iudicium constitueret, non tam prohibere videretur[*](videretur T: videtur A) quam admonere.

his temporibus cum ex[*](ex A: et T) bello diuturno atque domestico res in eam consuetudinem venisset ut homines minore religione armis uterentur, necesse putavit esse et in universam familiam iudicium dare, quod a familia factum diceretur, et recuperatores dare,

ut quam primum res iudicaretur, et poenam graviorem constituere, ut metu comprimeretur audacia, et illam latebram tollere: '

damnum iniuria.
' quod in aliis[*](aliis T: illis A) causis debet valere et valet lege Aquilia, id ex huius modi damno quod vi per servos armatos datum esset ---

ipsi statuerent quo tempore possent suo iure arma capere, manum cogere, homines occidere. Cum iudicium ita daret[*](daret Heinrich: daretur A) ut hoc solum in iudicium veniret[*](venire A: corr. Beier), videreturne vi hominibus coactis armatisve damnum dolo malo familiae datum, neque illud adderet[*](aderet A: corr. Cramer) '

inivria
,' putavit se audaciam improborum sustulisse, cum spem defensionis nullam reliquisset[*](relinquisset A (ita § 21)).

quoniam quod iudicium et quo consilio constitutum sit cognostis, nunc rem ipsam, ut gesta sit, dum breviter vobis demonstro, attendite.

fundum habet in agro Thurino[*](Thurino Quintil. iv. 3. 121: Thyrino A) M. Tullius paternum, recuperatores, quem se habere usque eo non moleste tulit, donec vicinum eius modi nactus est qui agri finis armis proferre mallet quam iure defendere. nam P. Fabius nuper emit agrum de C. Claudio senatore, cui fundo erat adfinis M. Tullius, sane magno, dimidio fere pluris incultum exustis villis omnibus quam quanti integrum atque ornatissimum carissimis pretiis ipse Claudius emerat[*](emerat suppl. Heinrich) ---

clam circumscripsisse isti a consulari Macedonia et Asia. etiam illud addam quod ad rem pertinet: imperatore mortuo pecuniam nescio quo modo quaesitam dum volt in praedio ponere, non posuit, sed abiecit. nihil adhuc m ---

. . am calamitate[*](calamitatem A: corr. Mai) vicinorum corrigit, et quod stomachum suum damno Tulli explere[*](explere Mai: plere A) conatus est.

est in eo agro centuria quae Populiana[*](Popiliana A (Peyron): cf. §§ 17, 19, 21) nominatur, recuperatores, quae semper M. Tulli fuit, quam etiam pater possederat[*](possederat Mai: pos A) --- posita esse et ad fundum eius convenire. ac primum, quod eum negoti totius et emptionis suae paenitebat, fundum proscripsit; eum autem emptum habebat cum socio Cn. Acerronio, viro optimo[*](optimo Mai: op A) --- modum proscripsisse.