In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

videte igitur quam multa simul a vobis postulentur. absolvite eum qui se fateatur maximas pecunias cum summa sociorum iniuria cepisse. non est satis: sunt alii quoque complures qui idem[*](idem qui O) fecerint. absolvite etiam illos, si qui sunt, ut uno iudicio quam plurimos improbos[*](improbos VcO: impios p rell.) liberetis. ne id quidem satis est: facite ut ceteris posthac idem liceat. licebit: adhuc parum est. permittite ut liceat quanti quisque velit tanti aestimare. permissum est[*](Permissum esto Halmio auct. Kays.: permissum erit Muell.): stultissimus quisque posthac minimo aestimabit[*](tanti... aestimabit, mediis omissis, p et rell. praeter VO). videtis iam profecto, iudices, hac aestimatione a vobis comprobata neque modum posthac avaritiae cuiusquam neque poenam improbitatis futuram.

quam ob rem[*](quam ob rem VO: quas ob res p rell.) quid agis, Hortensi? consul es designatus, provinciam sortiturus es[*](sortiturus es p Ant. August. al.: sortitus es rell praeter O (sortiri): sortiere Muell.); de aestimatione frumenti cum dices, sic te audiemus quasi id quod ab isto recte factum esse defendes[*](defendes V: -is rell.) te facturum profiteare, et quasi quod isti licitum esse dices[*](dicis O cupias tibi licere at. suppl. in lac. p2) vehementer cupias tibi licere. atqui, si id licebit, nihil est quod putetis quemquam posthac commissurum ut de pecuniis repetundis condemnari possit. quantam enim quisque concupierit pecuniam, tantam licebit per cellae nomen aestimationis magnitudine consequatur.

at enim est quiddam quod, etiamsi palam in defendendo 9 non dicet[*](non dicet V: non dicit p rell. praeter O (non dicat)) Hortensius, tamen ita dicet ut vos id suspicari et cogitare possitis, pertinere hoc ad commodum senatorium, pertinere ad utilitatem eorum qui iudicent, qui in provinciis cum potestate aut cum legatione[*](aut cum leg. p rell.: aut (atque O) leg. VO) se futuros aliquando arbitrentur. praeclaros vero[*](vero VcO: viros p rell.) existimas iudices nos habere, quos alienis peccatis concessuros putes quo facilius ipsis peccare liceat. ergo id volumus populum Romanum, id provincias, id[*](id om. V) socios nationesque exteras existimare, si senatores iudicent, hoc certe unum genus infinitae pecuniae per summam iniuriam cogendae nullo modo posse reprehendi? quod si ita est, quid possumus contra illum praetorem dicere qui cotidie templum tenet, qui rem publicam sistere[*](sb'sistere cO) negat posse nisi[*](nisi VcO: ni p rell.) ad equestrem ordinem iudicia referantur?

quodsi ille hoc unum agitare coeperit, esse aliquod genus cogendae pecuniae senatorium[*](senatorium VO: senatorum p rell.) commune et iam prope concessum[*](aut p, corr. et iam p2) ordini, quo genere ab sociis maxima pecunia per summam iniuriam auferatur[*](auferatur V p rell.: avertatur c (?) Lamb., avertantur O (§181 supra) id ullo cO: ullo V, ut videtur: illud p rell.), neque id ullo modo senatoriis iudiciis reprehendi posse, idque, dum equester ordo iudicarit[*](iudicarit O: iudicauit V: iudicaret p vulg.), numquam esse commissum, quis obsistet? quis erit tam cupidus vestri[*](vestrum cO), tam fautor ordinis, qui de transferendis[*](transferundis O) iudiciis possit recusare? atque utinam posset aliqua ratione hoc crimen quamvis falsa, modo humana atque usitata defendere: minore periculo vestro, minore periculo provinciarum omnium iudicaretis. negaret hac aestimatione se usum, vos id credidissetis: homini[*](hominibus cO.) credidisse, non factum comprobasse videremini[*](Mancep id vos credidisse hominum factum comprobasse videremini). nullo modo negare potest; urgetur a tota Sicilia; nemo est ex tanto numero aratorum a quo pecunia cellae nomine non sit exacta.

vellem etiam hoc posset dicere, nihil ad se istam rationem pertinere, per quaestores rem frumentariam esse administratam. ne id quidem ei licet[*](liceret p2) dicere, propterea quod ipsius litterae recitantur ad civitates de ternis denariis missae. quae est igitur defensio? 'feci quod arguis; coegi pecunias[*](cepi pec. O) maximas cellae nomine; sed hoc mihi licuit, vobis si prospicitis licebit.' periculosum provinciis genus iniuriae confirmari iudicio, perniciosum nostro[*](vestro O) ordini populum Romanum existimare non posse eos homines qui ipsi legibus teneantur leges in iudicando religiose defendere. atque isto praetore, iudices,, non solum aestimandi frumenti modus non fuit, sed ne imperandi quidem; neque enim id quod debebatur[*](debetur cO), sed quantum commodum fuit[*](fuit s. l. p2) imperavit. summam faciam vobis ex publicis litteris[*](literis pub. O (§120)) ac testimoniis civitatum frumenti in cellam imperati: reperietis quinquiens tanto, iudices amplius istum quam quantum in cellam ei sumere[*](in cellam ei sumere pk: ei om. VO, ante in cellam habent dett. sumere codd. (praeter O. sumere et): sumere ei Halm. edd.) licitum sit civitatibus imperasse. quid ad hanc impudentiam addi potest, si et aestimavit tanti ut homines ferre non possent, et tanto plus quam erat ei concessum legibus imperavit?

quapropter cognita tota re[*](re tota O) frumentaria, iudices, iam facillime perspicere[*](persp''icere faci''llime p) potestis[*](poteritis O edd.) amissam esse populo Romano Siciliam, fructuosissimam atque opportunissimam provinciam, nisi eam vos istius damnatione recuperatis[*](recuperaritis Kays.). quid est enim Sicilia si agri cultionem sustuleris et si aratorum numerum ac nomen exstinxeris? quid autem potest esse in calamitate residui[*](reliqui O sol.) quod non ad miseros aratores isto praetore per summam iniuriam ignominiamque pervenerit? quibus, cum decumas dare deberent, vix ipsis decumae relictae sunt; cum pecunia deberetur, soluta non est; cum optima aestimatione senatus frumentum eos in cellam dare voluisset, etiam instrumenta agrorum vendere coacti sunt.

dixi iam antea[*](ante O (iii, §§12, 24)), iudices, ut has omnis iniurias tollatis, tamen ipsam rationem arandi spe magis et iucunditate quadam quam fructu atque emolumento teneri. etenim ad incertum casum et eventum certus quotannis labor et certus sumptus impenditur. annona porro pretium nisi in calamitate fructuum non habet; si autem ubertas in percipiendis fructibus fuit, consequitur vilitas in vendendis, ut aut male vendendum intellegas, si bene processit, aut male perceptos fructus, si recte licet vendere. totae autem res rusticae eius modi sunt ut eas non ratio neque labor, sed res incertissimae, venti tempestatesque[*](ventus tempestasque O sol.), moderentur. hinc cum unae decumae lege et consuetudine[*](consuetudine cO: conditione p rell.) detrahantur[*](detrahuntur, imperantur O), alterae novis institutis propter annonae rationem imperentur[*](detrahuntur, imperantur O), ematur praeterea frumentum quotannis publice, postremo etiam in cellam magistratibus et legatis imperetur, quid aut quantum praeterea est quod aut liberum possit habere ille arator ac dominus in potestate suorum fructuum aut in ipsis fructibus solutum?

quodsi haec ferunt[*](ferunt O (om. omnia): ferentur p rell.) omnia, si potius vobis[*](nobis O (Div. §73)) ac rei publicae quam sibi et suis commodis opera sumptu labore deserviunt, etiamne haec nova debent edicta et imperia praetorum et Aproni dominationem et Veneriorum servorum furta rapinasque ferre[*](ferre O edd.: perferre p rell.)? etiamne frumentum pro empto gratis dare? etiamne in cellam cum cupiant gratis dare ultro pecuniam grandem addere[*](addere cO: dare p rell.)? etiamne haec tot detrimenta atque damna cum maximis iniuriis contumeliisque perferre? itaque haec, iudices, quae pati nullo modo potuerunt non pertulerunt. arationes omnis[*](omnes VcO: om. p rell.) tota Sicilia desertas atque a dominis relictas esse cognoscitis; neque quicquam aliud agitur hoc iudicio nisi ut[*](uti O) antiquissimi socii et fidelissimi[*](et fidelissimi VO: fidelissimique p rell.), Siculi, coloni populi Romani atque aratores, vestra severitate et diligentia me duce atque auctore[*](et auctore V) in agros atque in sedes suas revertantur.

venio nunc ad istius, quem ad modum ipse appellat, studium, ut amici eius, morbum et insaniam, ut Siculi, latrocinium; ego quo nomine appellem nescio; rem vobis proponam, vos eam suo non nominis pondere penditote. genus ipsum prius cognoscite, iudices; deinde fortasse non magno opere[*](magno opere R (v, §§107, 174; cf. iv, §17 tanto opere RV): magnopere SHp (Act. Pr. §23; i, §108)) quaeretis quo id nomine appellandum putetis. nego in Sicilia tota, tam locupleti[*](locupleti RSHp: locuplete d (§§29, 46 infra)), tam vetere provincia, tot oppidis, tot familiis tam copiosis, ullum argenteum vas, ullum Corinthium aut Deliacum fuisse, ullam[*](nego ullam p: nullam K (ut Serv. ad Verg. Aen. i. 655, et Lactantius Placidus ad Stat. Theb. vi. 63)) gemmam aut margaritam, quicquam ex auro aut ebore factum, signum ullum aeneum, marmoreum, eburneum, nego ullam picturam neque in tabula neque in textili[*](neque in textili G1L: neque textili RSH: neque textilem fuisse pd) quin conquisierit, inspexerit, quod placitum sit abstulerit.

Magnum videor dicere: attendite etiam quem ad modum dicam. non enim verbi neque criminis augendi causa complector omnia: cum dico nihil istum eius modi rerum in tota provincia reliquisse, Latine me scitote, non accusatorie loqui. etiam planius: nihil in aedibus cuiusquam, ne in hospitis[*](hospitis Jeep: oppidis codd.) quidem, nihil in locis communibus, ne in fanis quidem, nihil apud Siculum, nihil apud civem Romanum, denique nihil istum, quod ad oculos animumque acciderit, neque privati neque publici neque profani neque sacri tota in Sicilia reliquisse.

Vnde igitur potius incipiam quam ab ea civitate quae tibi una in amore atque in deliciis fuit, aut ex quo potius numero quam ex ipsis laudatoribus tuis? facilius enim perspicietur qualis apud eos fueris qui te oderunt, qui accusant, qui persequuntur, cum apud tuos Mamertinos inveniare[*](inveniere p, fort. recte) improbissima ratione esse praedatus. C. Heius est Mamertinus—omnes hoc mihi qui Messanam accesserunt facile concedunt[*](concedent pd)—omnibus rebus illa in civitate ornatissimus. huius domus est vel optima Messanae, notissima quidem certe et nostris hominibus apertissima maximeque hospitalis. ea domus ante istius adventum ornata sic fuit ut urbi quoque esset ornamento; nam ipsa Messana, quae situ moenibus portuque ornata sit, ab his rebus quibus iste delectatur sane vacua atque nuda est.

erat apud Heium sacrarium magna cum dignitate in aedibus a maioribus traditum perantiquum, in quo signa pulcherrima quattuor summo artificio, summa nobilitate, quae non modo istum hominem ingeniosum et intellegentem, verum etiam quemvis nostrum, quos iste idiotas appellat, delectare possent, unum Cupidinis marmoreum Praxiteli; nimirum didici etiam, dum in istum inquiro, artificum nomina. idem, opinor, artifex eiusdem modi Cupidinem fecit illum qui est Thespiis, propter quem Thespiae visuntur; nam alia visendi causa nulla est. atque ille L. Mummius[*](L. falso in R deesse dicitur), cum Thespiadas, quae ad aedem felicitatis sunt, ceteraque profana ex illo oppido signa tolleret, hunc marmoreum Cupidinem, quod erat consecratus, non attigit.

verum ut ad illud sacrarium redeam, signum erat hoc quod dico Cupidinis e marmore, ex altera parte Hercules egregie factus ex aere. is dicebatur esse Myronis, ut opinor, et certe[*](et certe codd. (ad Att. vi. 3, 8): del. Jacoby: et recte Bait., et recte quidem A. Eberhard, et certe ita est ed. Basil. 1534, et certe item antiqua erat religione K. Busche Item om. p: del. Nohl. De hoc loco, in quo nihil mutari debet, v. quae scripsi in Cl. Rev. xviii, pp. 208-9). item ante hos deos erant arulae, quae cuivis religionem sacrari significare possent. erant aenea duo praeterea signa, non maxima verum eximia venustate, virginali habitu atque vestitu, quae manibus sublatis sacra quaedam more Atheniensium virginum reposita in capitibus sustinebant; Canephoroe ipsae vocabantur; sed earum[*](earum rerum Quint. ix. 2. 6 Donatus ad Ter. Eun. v. 3. 2) artificem —quem[*](quem om. pd)? quemnam? recte admones—Polyclitum esse dicebant[*](artificem—quem...admones—Polyclitum esse dic. sic distinxi). Messanam ut quisque nostrum venerat, haec visere solebat; omnibus haec ad visendum patebant cotidie[*](cottidie Zielinski, p. 185); domus erat non domino magis ornamento quam civitati.

C. Claudius, cuius aedilitatem magnificentissimam 6 scimus fuisse, usus est hoc Cupidine tam diu dum forum dis immortalibus populoque Romano habuit ornatum, et, cum hospes esset[*](hospes esset VSDK: esset hospes Rp rell. (Cl. Rev. xviii, p. 209)) Heiorum, Mamertini autem populi patronus, ut illis benignis usus est ad commodandum, sic ipse diligens fuit ad reportandum. nuper homines nobilis eius modi[*](eius modi Vpd (i, §§17, 15 iii, §§60, 69): huius modi RSY), iudices,—sed quid[*](sed quid Halm: et quid VG3: et quod RSpd) dico 'nuper'? immo vero modo ac plane paulo ante vidimus, qui forum et basilicas non spoliis provinciarum sed ornamentis amicorum, commodis hospitum non furtis nocentium ornarent; qui tamen signa atque ornamenta sua cuique reddebant, non ablata ex urbibus sociorum atque amicorum[*](sociorum atque amicorum V: sociorum rell. (Amer. J. Ph. xxvi. 430)) quadridui causa[*](causa pd: causam VRS), per simulationem aedilitatis, domum deinde atque ad suas villas auferebant.

haec omnia quae dixi signa, iudices, ab Heio e[*](e RS: de Vpd (ii, §24)) sacrario Verres abstulit; nullum, inquam, horum reliquit neque aliud ullum tamen praeter unum pervetus ligneum, bonam Fortunam, ut opinor; eam iste habere domi suae noluit. pro deum hominumque fidem! quid hoc est? quae haec causa est, quae ista impudentia? quae dico signa, antequam abs te sublata sunt, Messanam cum imperio nemo[*](nemo Messanam Vpd) venit quin viserit[*](viserit Bait.: viderit codd.). tot praetores, tot consules in Sicilia cum in pace tum etiam in bello fuerunt, tot homines cuiusque[*](cuiusque p: cuiusce RS: eiusce sive huiusce rell.) modi—non loquor de integris, innocentibus, religiosis —tot cupidi, tot improbi, tot audaces, quorum nemo sibi tam vehemens, tam potens, tam nobilis visus est qui ex illo sacrario quicquam poscere aut tollere aut attingere auderet: Verres quod ubique erit pulcherrimum auferet? nihil habere cuiquam praeterea[*](cuiquam praeterea VRp: praet. cuiq. SDY) licebit? tot domus locupletissimas istius domus[*](istius domus V (Zielinski, p. 196): domus istius RSDp, Nonius) una capiet? idcirco nemo superiorum attigit ut hic tolleret? ideo C. Claudius pulcher rettulit ut C. Verres posset auferre? at non requirebat ille Cupido lenonis domum ac meretriciam disciplinam; facile illo sacrario patrio continebatur; Heio se a maioribus relictum esse sciebat in hereditate sacrorum, non quaerebat meretricis heredem.

sed quid ego tam vehementer invehor? verbo uno[*](iam uno pd et (ut videtur) V) repellar. 'emi,' inquit. di[*](di R, dii S: o di p. O supra lineam habet R2 (item supra voc. iudices §6 supra; §§10, 30 infra): in V est incertum) immortales, praeclaram defensionem! mercatorem in provinciam cum imperio ac securibus misimus, omnia qui signa, tabulas pictas, omne argentum, aurum, ebur, gemmas coemeret, nihil cuiquam relinqueret! haec enim mihi ad omnia defensio patefieri videtur, emisse. primum, si id quod vis tibi ego concedam, ut emeris,—quoniam in toto hoc genere hac una defensione usurus es,— quaero cuius modi tu iudicia Romae putaris esse, si tibi hoc quemquam concessurum putasti, te in praetura atque imperio tot res tam pretiosas, omnis denique res quae alicuius preti fuerint[*](fuerunt RS), tota ex provincia coemisse?

videte maiorum diligentiam, qui nihildum etiam istius modi suspicabantur, verum tamen ea quae parvis[*](pravis temporibus Schwabe, Eberhard (Cl. Rev. xviii. 210)) in rebus accidere poterant providebant. neminem qui cum potestate aut legatione in provinciam esset profectus tam amentem fore putaverunt ut emeret argentum, dabatur enim de publico; ut vestem, praebebatur enim legibus; mancipium putarunt, quo et omnes utimur et non praebetur a populo: sanxerunt ne quis emeret nisi in demortui locum. si qui Romae esset demortuus? immo, si quis ibidem; non enim te instruere domum tuam voluerunt in provincia, sed illum usum[*](ipsum usum Nohl) provinciae supplere.

quae fuit causa cur tam diligenter nos in provinciis ab emptionibus removerent? haec, iudices, quod putabant ereptionem esse, non emptionem, cum venditori suo arbitratu vendere non liceret. in provinciis intellegebant, si is qui esset cum imperio ac potestate quod apud quemque esset emere vellet, idque ei liceret, fore uti quod quisque vellet, sive esset venale sive non esset, quanti vellet auferret. dicet aliquis: 'noli isto modo agere cum Verre, noli eius facta ad antiquae religionis rationem exquirere; concede ut impune emerit, modo ut[*](modo ut Sd: modo ut in Rp: modo Meusel, Nohl) bona ratione emerit, nihil pro potestate, nihil ab invito, nihil per iniuriam.' sic agam: si, quod venale habuit Heius[*](si quod venale habuit eius (Heius) id quanti RS: si quid (quod p) ven. hab. Heius si id quanti p, vulg.), id quanti aestimabat tanti vendidit, desino quaerere cur[*](cur codd.: iurene Eberh., quo iure Meyer) emeris.

quid igitur nobis faciendum est? num argumentis utendum in re eius modi? quaerendum, credo, est Heius iste num aes alienum habuerit, num auctionem fecerit; si fecit, num tanta difficultas eum rei nummariae tenuerit, tanta egestas, tanta vis presserit ut sacrarium suum spoliaret, ut deos patrios venderet. at hominem video auctionem fecisse nullam, vendidisse praeter fructus suos nihil umquam, non modo in aere alieno nullo, sed in suis nummis multis esse et semper fuisse; si haec contra ac dico essent omnia, tamen illum haec, quae tot annos in familia sacrarioque maiorum fuissent, venditurum non fuisse. 'quid, si magnitudine pecuniae persuasum est[*](persuasum est ei pd: ei persuasum est Lamb., Heraeus)?' veri simile non est ut ille homo tam locuples, tam honestus, religioni suae monumentisque maiorum pecuniam anteponeret.

'sunt ista; verum tamen abducuntur homines non numquam etiam ab institutis suis magnitudine pecuniae.' videamus quanta ista pecunia fuerit quae potuerit Heium, hominem maxime locupletem, minime avarum, ab humanitate, a pietate, ab[*](ab pd: om. RS) religione deducere. ita iussisti, opinor, ipsum in tabulas referre: 'haec omnia signa Praxiteli, Myronis, Polycliti HS sex milibus quingentis[*](quingentis Hotom. ex § 38: III ∞ RS) Verri vendita.' sic[*](SIC VHpd: sed RS) rettulit. recita. ex TABVLIS. iuvat[*](iuvant codd.) me haec praeclara nomina artificum, quae isti ad caelum ferunt, Verris aestimatione sic concidisse. Cupidinem Praxiteli HS MDC! profecto hinc natum est, 'malo emere[*](emere p: om. RS) quam rogare.'