In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

tametsi quae ista sunt exempla multorum? nam cum in causa tanta[*](in causa tanta in antea causa O), cum in crimine maximo dici a defensore coeptum est factitatum esse aliquid, exspectant ii qui audiunt exempla ex vetere memoria, ex monumentis ac litteris, plena dignitatis, plena antiquitatis; haec enim plurimum solent et auctoritatis habere ad probandum et iucunditatis ad audiendum. Africanos mihi et Catones et Laelios commemorabis et eos fecisse idem[*](idem fecisse O) dices? quamvis res mihi[*](mihi res V) non placeat, tamen contra hominum auctoritatem pugnare non potero. an, cum eos non poteris, proferes hos recentis, Q. Catulum patrem, C. Marium, Q. Scaevolam, M. Scaurum, Q. Metellum? qui omnes provincias habuerunt et frumentum cellae nomine imperaverunt. Magna est hominum auctoritas, et tanta ut etiam delicti suspicionem tegere possit.

non habes ne ex his quidem hominibus qui nuper fuerunt ullum auctorem istius aestimationis. quo me[*](quae me O) igitur aut ad quae[*](atque p) exempla revocas? ab illis hominibus, qui tum versati sunt in re publica cum et optimi mores erant et hominum existimatio gravis habebatur et iudicia severa fiebant[*](et... fiebant s.l. p2), ad hanc hominum libidinem ac licentiam me abducis, et, in quos aliquid exempli populus Romanus statui putat oportere, ab iis tu defensionis exempla quaeris? non fugio ne hos quidem mores, dum modo ex his ea quae probat populus Romanus exempla, non ea quae condemnat sequamur. non circumspiciam, non quaeram foris: habeo[*](habeo p, ut cO: habes sive habeas rell.) iudices tecum principes civitatis, P. Servilium et Q. Catulum, qui tanta auctoritate sunt, tantis rebus gestis, ut in illo antiquissimorum clarissimorumque[*](antiquissimorum clarissimorumque cO: antiquorum et clarissimorum p rell.) hominum, de quibus antea dixi, numero reponantur.

exempla quaerimus, et ea non antiqua. modo uterque horum[*](eorum O) exercitum habuit. quaere, Hortensi, quoniam te recentia exempla delectant, quid fecerint. itane vero? Q. Catulus frumento est usus, pecuniam non coegit; P. Servilius quinquennium exercitui cum praeesset et ista ratione innumerabilem pecuniam facere cum posset[*](cum posset cO: posset p rell.), non statuit sibi quicquam licere quod non patrem suum, non avum Q. Metellum, clarissimum hominem[*](clar. hom. cO: om. p rell.), facere vidisset: C. Verres reperietur qui, quicquid[*](quicquid O: quod p rell.) expediat, id licere dicat? quod nemo nisi improbus fecerit, id aliorum exemplo se[*](se om. O (v, §85)) fecisse defendat? at in Sicilia factitatum est. quae est ista condicio Siciliae? cur quae optimo iure propter vetustatem, fidelitatem, propinquitatem[*](propinquitatemque O) esse debet, huic praecipua[*](praecipue Hotom., Lamb.) lex iniuriae definitur?

sed in ista ipsa[*](ipsa ista O (ii, §170)) Sicilia non quaeram exemplum foris: hoc ipso ex consilio utar exemplis. C. Marcelle, te appello. Siciliae provinciae, cum esses pro consule, praefuisti: num quae in[*](in om. O) tuo imperio pecuniae cellae nomine coactae sunt? neque ego hoc in tua laude pono: alia sunt tua facta atque consilia summa laude digna, quibus illam tu provinciam adflictam et perditam erexisti atque recreasti; nam hoc de cella ne Lepidus[*](ne Lepidus VO: ante Lep. p rell.) quidem fecerat, cui tu successisti. quae sunt tibi igitur exempla in Sicilia[*](in Sicilia p: ex Sicilia V: Sicilie O: om. rell.) cellae, si hoc crimen non modo Marcelli facto, sed ne Lepidi quidem potes defendere?

an me ad M. Antoni[*](ad Antoni V: ad Anthonium O: ad M. Antonii p edd.) aestimationem frumenti exactionemque pecuniae revocaturus es? 'ita,' inquit, 'ad Antoni'; hoc enim mihi significasse et adnuisse visus est. ex omnibus[*](omnibus VO: omnibusne p rell. (v, §126)) igitur populi Romani praetoribus[*](populi Romani praetoribus p edd.: ċpċrċ O: praet. V), consulibus, imperatoribus M. Antonium[*](M. Antonium V: imitari Antonium O: cf. §78 supra) delegisti, et eius unum improbissimum factum, quod imitarere! et hic utrum mini difficile est dicere an his existimare ita se in isto infinito imperio M. Antonium gessisse ut multo isti perniciosius sit dicere se ih re improbissima voluisse Antonium imitari quam si posset[*](posset VcO: possit p rell.) defendere nihil in vita se M. Antoni[*](Antoni V: Antonio p al.) simile fecisse? homines in iudiciis ad crimen defendendum non quid fecerit quispiam proferre solent, sed quid probarit[*](probarit V: probarint p rell.). Antonium, cum multa contra sociorum salutem[*](sociorum contra salutem O utilitatem VcOp: voluntatem corr. p2, rell.), multa contra utilitatem provinciarum et faceret et cogitaret, in mediis eius iniuriis[*](iniuriis eius O) et cupiditatibus mors oppressit. tu mihi, quasi eius omnia[*](omnia eius O) facta atque consilia senatus, populus, iudices[*](senatus populus iudices VO: dicitur `Fabricianus' habuisse cum p et rell. senatus populusque Romanus iudices) comprobarint, ita M. Antoni exemplo istius audaciam defendis?

at idem fecit Sacerdos. hominem innocentem et summa prudentia praeditum nominas; sed tum idem fecisse erit existimandus si eodem consilio fecerit. nam genus aestimationis ipsum a me numquam est reprehensum, sed eius aequitas aratorum commodo et voluntate perpenditur. non potest reprehendi ulla[*](illa F(?)) aestimatio quae aratori non modo incommoda non est sed etiam grata est. Sacerdos ut in provinciam venit, frumentum in cellam imperavit. cum esset ante novum tritici modius denariis v petiverunt[*](petierunt V) ab eo civitates ut aestimaret. remissior aliquanto eius fuit aestimatio quam annona[*](annonae cO); nam aestimavit denariis iii . vides eandem aestimationem propter temporis dissimilitudinem in illo laudis causam habere, in te criminis, in illo benefici, in te iniuriae.

eodem tempore[*](eodem tempore pr. pk: eodem ċprċ O) praetor Antonius iii denariis[*](den iii O) aestimavit post messem, summa in vilitate, cum aratores frumentum dare gratis mallent[*](mallent cO: malebant p rell.), et aiebat se tantidem aestimasse quanti Sacerdotem, neque mentiebatur; sed eadem ista[*](ista om. O) aestimatione alter sublevarat aratores, alter everterat. quod nisi omnis frumenti ratio ex temporibus esset et annona, non ex numero neque ex summa consideranda, numquam tam grati hi sesquimodii, Q. Hortensi, fuissent, quos tu cum ad mensurae tam exiguam rationem populo Romano in capita descripsisses[*](discrips. Muell.), gratissimum omnibus fecisti; caritas enim annonae faciebat ut istuc[*](istud O), quod re parvum videtur, tempore magnum videretur. idem istuc si in vilitate populo Romano largiri voluisses, derisum tuum beneficium esset atque contemptum.

noli igitur dicere istum idem fecisse quod Sacerdotem, quoniam non eodem[*](eodem O: eo p rell. (§201) annona cO: anno p rell.) tempore neque simili fecit annona: dicito potius, quoniam habes auctorem idoneum, quod Antonius uno adventu et vix menstruis cibariis fecerit, id istum per triennium fecisse, et istius innocentiam M. Antoni facto atque auctoritate defendito. nam de sex. quidem Peducaeo, fortissimo atque innocentissimo viro, quid dicetis? de quo quis umquam arator questus est? aut quis non ad hoc tempus innocentissimam omnium diligentissimamque praeturam illius hominis existimat? biennium[*](biennium cO: biennio p rell.) provinciam obtinuit. cum alter annus in vilitate, alter in summa caritate fuerit, num[*](vulg. obtinuit, cum... fuerit. Num etc.) aut in vilitate nummum arator quisquam dedit aut in caritate de aestimatione frumenti questus est? at uberiora cibaria facta sunt caritate.

credo; neque id est novum neque reprehendendum. modo C. Sentium vidimus, hominem vetere illa ac singulari innocentia praeditum, propter caritatem frumenti quae fuerat in Macedonia permagnam ex cibariis pecuniam deportare. quam ob rem non ego invideo commodis tuis, si quae[*](quae O: qua p rell.) ad te lege venerunt: iniuriam queror, improbitatem coarguo[*](coarguo cO: arguo p rell.), avaritiam in crimen et in iudicium voco. quodsi suspiciones inicere velitis[*](velitis O: voletis p rell.) ad pluris homines et[*](et p rell.: om. O edd.) ad pluris provincias crimen hoc pertinere, non ego istam defensionem vestram[*](vestram def. O) pertimescam, sed me omnium provinciarum defensorem esse profitebor. etenim hoc dico, et magna voce dico, Vbicumque hoc factum est, improbe factum est; quicumque hoc[*](hoc om. O) fecit, supplicio dignus est.

nam, per deos immortalis, videte, iudices, et prospicite animis quid futurum sit. multi magnas pecunias ab invitis civitatibus atque ab invitis aratoribus ista ratione cellae nomine coegerunt,—omnino ego neminem video praeter istum, sed do hoc vobis et concedo, esse multos: in hoc homine rem adductam in iudicium videtis. quid facere potestis? utrum, cum iudices sitis[*](sitis iudices O) de pecunia capta conciliata, tantam pecuniam captam neglegere, an, cum lex sociorum causa rogata sit, sociorum querimonias non audire?

verum hoc quoque vobis remitto; neglegite praeterita, si vultis; sed ne reliquas spes turbetis atque omnis provincias evertatis, id providete, ne avaritiae, quae antehac occultis itineribus atque angustis uti solebat, auctoritate vestra viam patefaciatis inlustrem atque latam. nam si hoc probatis et si licere pecunias isto nomine capi iudicatis, certe hoc, quod adhuc nemo nisi improbissimus fecit, posthac nemo nisi stultissimus non faciet. improbi sunt qui pecunias contra leges cogunt, stulti qui quod licere iudicatum est praetermittunt[*](Improbi... praetermittunt pro spuriis habent Rau, Zielinski (p. 196)).

deinde, iudices, videte, quam infinitam sitis hominibus licentiam pecuniarum eripiendarum daturi[*](sitis hominibus... daturi p rell.: istis hominibus... daturi sitis O edd.). si, ternos denarios[*](den. ternos O) qui coegit erit[*](coegerit Muell.) absolutus, quaternos, quinos[*](quinos cO: om. p rell.), denos denique aut vicenos coget alius. quae erit reprehensio? in quo primum iniuriae gradu resistere incipiet severitas iudicis? quotus erit iste denarius qui non sit ferendus, et in quo primum aestimationis iniquitas atque improbitas reprehendatur? non enim a vobis summa, sed genus aestimationis erit comprobatum, neque hoc potestis iudicare, ternis denariis aestimare licere, denis non licere[*](denis non licere VcO: om. p rell.). Vbi enim semel ab annonae ratione et ab aratorum voluntate res ad praetoris[*](praetorum V) libidinem translata est, non est iam in lege neque in officio, sed in voluntate hominum atque avaritia positus modus aestimandi. quapropter, si vos semel in iudicando finem aequitatis et legis transieritis, scitote vos nullum ceteris in aestimando finem improbitatis[*](improbitati p et pler.: fort. recte) et avaritiae reliquisse.

videte igitur quam multa simul a vobis postulentur. absolvite eum qui se fateatur maximas pecunias cum summa sociorum iniuria cepisse. non est satis: sunt alii quoque complures qui idem[*](idem qui O) fecerint. absolvite etiam illos, si qui sunt, ut uno iudicio quam plurimos improbos[*](improbos VcO: impios p rell.) liberetis. ne id quidem satis est: facite ut ceteris posthac idem liceat. licebit: adhuc parum est. permittite ut liceat quanti quisque velit tanti aestimare. permissum est[*](Permissum esto Halmio auct. Kays.: permissum erit Muell.): stultissimus quisque posthac minimo aestimabit[*](tanti... aestimabit, mediis omissis, p et rell. praeter VO). videtis iam profecto, iudices, hac aestimatione a vobis comprobata neque modum posthac avaritiae cuiusquam neque poenam improbitatis futuram.

quam ob rem[*](quam ob rem VO: quas ob res p rell.) quid agis, Hortensi? consul es designatus, provinciam sortiturus es[*](sortiturus es p Ant. August. al.: sortitus es rell praeter O (sortiri): sortiere Muell.); de aestimatione frumenti cum dices, sic te audiemus quasi id quod ab isto recte factum esse defendes[*](defendes V: -is rell.) te facturum profiteare, et quasi quod isti licitum esse dices[*](dicis O cupias tibi licere at. suppl. in lac. p2) vehementer cupias tibi licere. atqui, si id licebit, nihil est quod putetis quemquam posthac commissurum ut de pecuniis repetundis condemnari possit. quantam enim quisque concupierit pecuniam, tantam licebit per cellae nomen aestimationis magnitudine consequatur.

at enim est quiddam quod, etiamsi palam in defendendo 9 non dicet[*](non dicet V: non dicit p rell. praeter O (non dicat)) Hortensius, tamen ita dicet ut vos id suspicari et cogitare possitis, pertinere hoc ad commodum senatorium, pertinere ad utilitatem eorum qui iudicent, qui in provinciis cum potestate aut cum legatione[*](aut cum leg. p rell.: aut (atque O) leg. VO) se futuros aliquando arbitrentur. praeclaros vero[*](vero VcO: viros p rell.) existimas iudices nos habere, quos alienis peccatis concessuros putes quo facilius ipsis peccare liceat. ergo id volumus populum Romanum, id provincias, id[*](id om. V) socios nationesque exteras existimare, si senatores iudicent, hoc certe unum genus infinitae pecuniae per summam iniuriam cogendae nullo modo posse reprehendi? quod si ita est, quid possumus contra illum praetorem dicere qui cotidie templum tenet, qui rem publicam sistere[*](sb'sistere cO) negat posse nisi[*](nisi VcO: ni p rell.) ad equestrem ordinem iudicia referantur?

quodsi ille hoc unum agitare coeperit, esse aliquod genus cogendae pecuniae senatorium[*](senatorium VO: senatorum p rell.) commune et iam prope concessum[*](aut p, corr. et iam p2) ordini, quo genere ab sociis maxima pecunia per summam iniuriam auferatur[*](auferatur V p rell.: avertatur c (?) Lamb., avertantur O (§181 supra) id ullo cO: ullo V, ut videtur: illud p rell.), neque id ullo modo senatoriis iudiciis reprehendi posse, idque, dum equester ordo iudicarit[*](iudicarit O: iudicauit V: iudicaret p vulg.), numquam esse commissum, quis obsistet? quis erit tam cupidus vestri[*](vestrum cO), tam fautor ordinis, qui de transferendis[*](transferundis O) iudiciis possit recusare? atque utinam posset aliqua ratione hoc crimen quamvis falsa, modo humana atque usitata defendere: minore periculo vestro, minore periculo provinciarum omnium iudicaretis. negaret hac aestimatione se usum, vos id credidissetis: homini[*](hominibus cO.) credidisse, non factum comprobasse videremini[*](Mancep id vos credidisse hominum factum comprobasse videremini). nullo modo negare potest; urgetur a tota Sicilia; nemo est ex tanto numero aratorum a quo pecunia cellae nomine non sit exacta.

vellem etiam hoc posset dicere, nihil ad se istam rationem pertinere, per quaestores rem frumentariam esse administratam. ne id quidem ei licet[*](liceret p2) dicere, propterea quod ipsius litterae recitantur ad civitates de ternis denariis missae. quae est igitur defensio? 'feci quod arguis; coegi pecunias[*](cepi pec. O) maximas cellae nomine; sed hoc mihi licuit, vobis si prospicitis licebit.' periculosum provinciis genus iniuriae confirmari iudicio, perniciosum nostro[*](vestro O) ordini populum Romanum existimare non posse eos homines qui ipsi legibus teneantur leges in iudicando religiose defendere. atque isto praetore, iudices,, non solum aestimandi frumenti modus non fuit, sed ne imperandi quidem; neque enim id quod debebatur[*](debetur cO), sed quantum commodum fuit[*](fuit s. l. p2) imperavit. summam faciam vobis ex publicis litteris[*](literis pub. O (§120)) ac testimoniis civitatum frumenti in cellam imperati: reperietis quinquiens tanto, iudices amplius istum quam quantum in cellam ei sumere[*](in cellam ei sumere pk: ei om. VO, ante in cellam habent dett. sumere codd. (praeter O. sumere et): sumere ei Halm. edd.) licitum sit civitatibus imperasse. quid ad hanc impudentiam addi potest, si et aestimavit tanti ut homines ferre non possent, et tanto plus quam erat ei concessum legibus imperavit?

quapropter cognita tota re[*](re tota O) frumentaria, iudices, iam facillime perspicere[*](persp''icere faci''llime p) potestis[*](poteritis O edd.) amissam esse populo Romano Siciliam, fructuosissimam atque opportunissimam provinciam, nisi eam vos istius damnatione recuperatis[*](recuperaritis Kays.). quid est enim Sicilia si agri cultionem sustuleris et si aratorum numerum ac nomen exstinxeris? quid autem potest esse in calamitate residui[*](reliqui O sol.) quod non ad miseros aratores isto praetore per summam iniuriam ignominiamque pervenerit? quibus, cum decumas dare deberent, vix ipsis decumae relictae sunt; cum pecunia deberetur, soluta non est; cum optima aestimatione senatus frumentum eos in cellam dare voluisset, etiam instrumenta agrorum vendere coacti sunt.

dixi iam antea[*](ante O (iii, §§12, 24)), iudices, ut has omnis iniurias tollatis, tamen ipsam rationem arandi spe magis et iucunditate quadam quam fructu atque emolumento teneri. etenim ad incertum casum et eventum certus quotannis labor et certus sumptus impenditur. annona porro pretium nisi in calamitate fructuum non habet; si autem ubertas in percipiendis fructibus fuit, consequitur vilitas in vendendis, ut aut male vendendum intellegas, si bene processit, aut male perceptos fructus, si recte licet vendere. totae autem res rusticae eius modi sunt ut eas non ratio neque labor, sed res incertissimae, venti tempestatesque[*](ventus tempestasque O sol.), moderentur. hinc cum unae decumae lege et consuetudine[*](consuetudine cO: conditione p rell.) detrahantur[*](detrahuntur, imperantur O), alterae novis institutis propter annonae rationem imperentur[*](detrahuntur, imperantur O), ematur praeterea frumentum quotannis publice, postremo etiam in cellam magistratibus et legatis imperetur, quid aut quantum praeterea est quod aut liberum possit habere ille arator ac dominus in potestate suorum fructuum aut in ipsis fructibus solutum?

quodsi haec ferunt[*](ferunt O (om. omnia): ferentur p rell.) omnia, si potius vobis[*](nobis O (Div. §73)) ac rei publicae quam sibi et suis commodis opera sumptu labore deserviunt, etiamne haec nova debent edicta et imperia praetorum et Aproni dominationem et Veneriorum servorum furta rapinasque ferre[*](ferre O edd.: perferre p rell.)? etiamne frumentum pro empto gratis dare? etiamne in cellam cum cupiant gratis dare ultro pecuniam grandem addere[*](addere cO: dare p rell.)? etiamne haec tot detrimenta atque damna cum maximis iniuriis contumeliisque perferre? itaque haec, iudices, quae pati nullo modo potuerunt non pertulerunt. arationes omnis[*](omnes VcO: om. p rell.) tota Sicilia desertas atque a dominis relictas esse cognoscitis; neque quicquam aliud agitur hoc iudicio nisi ut[*](uti O) antiquissimi socii et fidelissimi[*](et fidelissimi VO: fidelissimique p rell.), Siculi, coloni populi Romani atque aratores, vestra severitate et diligentia me duce atque auctore[*](et auctore V) in agros atque in sedes suas revertantur.