Divinatio in Q. Caecilium

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

Vbi hoc quaestori Caecilio[*](quaestori Caecilio Pluygers, E. F. Eberhard: Q Caecilio Ant. Augustinus), viro optimo et homini aequissimo, nuntiatum est, vocari ad se Agonidem iubet; iudicium dat statim, SI PARET[*](paret (parret p) eam pr (et Burneianus Musei Britannici 158): parre theam D al.) EAM SE ET SVA VENERIS ESSE DIXISSE. iudicant recuperatores id quod necesse erat; neque enim erat cuiquam dubium quin illa dixisset. iste in possessionem bonorum mulieris intrat[*](intrat DG1KZ: mittit prd. Habet D supra lineam † (= vel) mittat: unde intrat vel mittit G2), ipsam Veneri in servitutem adiudicat; deinde bona vendit, pecuniam redigit. ita[*](Ita Dp et pler.: ista G2L: illa al.: ita illa Pluygers) dum pauca mancipia Veneris nomine Agonis[*](AgonisKays. Pluyg.: Agonidis DY) ac religione retinere vult, fortunas omnis libertatemque suam istius iniuria perdidit. Lilybaeum Verres venit postea; rem cognoscit, factum improbat, cogit quaestorem suum pecuniam, quam ex Agonidis bonis redegisset, eam mulieri omnem adnumerare et reddere.