Divinatio in Q. Caecilium
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
at eam tibi C. Verres fecit iniuriam quae ceterorum quoque animos possit[*](possit pqL: posset DKZr (i §§99, 105, 116, 158)) alieno incommodo commovere. minime; nam id quoque ad rem pertinere arbitror, qualis iniuria dicatur quae causa inimicitiarum proferatur. cognoscite ex me; nam iste eam profecto, nisi plane nihil sapit, numquam proferet. Agonis quaedam est Lilybitana[*](Lilybitana ut cum inscript. et nummis Th. Mommsen, ita Dp cod. Victor.: lilibitana G12KZr: Lilybaetana edd.), liberta Veneris Erycinae, quae mulier ante hunc quaestorem copiosa plane et locuples fuit. ab hac praefectus Antoni quidam symphoniacos servos abducebat per iniuriam, quibus se in classe uti velle dicebat. tum illa, ut mos in Sicilia est omnium Veneriorum et eorum qui a Venere se liberaverunt, ut praefecto illi religionem Veneris nomine[*](nomenque G1 et omnia sua prG1d) obiceret, dixit et se et sua Veneris esse.