Divinatio in Q. Caecilium

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

deinde, ut opinor, habet alienum[*](T. Alienum E. F. Eberhard), hunc tamen a subselliis[*](a subselliis Dp et plerique: ab subs. qr Asc.); qui quid in dicendo posset[*](posset Dp et pler.: possit G1LKrd) numquam satis attendi, in clamando quidem video eum esse bene robustum atque exercitatum. in hoc spes tuae sunt omnes; hic, si tu eris actor constitutus, totum iudicium sustinebit. ac[*](Ac DG2p: at G1 al.) ne is quidem tantum contendet in dicendo quantum potest, sed consulet laudi et existimationi tuae, et ex eo quod ipse potest in dicendo aliquantum remittet, ut tu tamen aliquid esse videare. Vt in actoribus Graecis fieri videmus, saepe illum qui est secundarum aut tertiarum partium, cum possit aliquanto clarius dicere quam ipse primarum, multum submittere, ut ille princeps quam maxime excellat, sic faciet alienus; tibi serviet, tibi lenocinabitur, minus aliquanto contendet quam potest.