Divinatio in Q. Caecilium

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

atque huiusce rei iudicium iam continuo video futurum. si enim mihi hodie respondere ad haec quae dico potueris, si ab isto libro, quem tibi magister ludi nescio qui ex alienis orationibus compositum dedit, verbo uno discesseris, posse te et illi quoque iudicio non deesse et causae atque officio tuo satis facere arbitrabor; sin mecum in hac prolusione nihil fueris, quem te in ipsa pugna cum acerrimo adversario fore putemus? esto, ipse nihil est, nihil potest; at venit paratus cum subscriptoribus exercitatis et disertis. est tamen hoc aliquid, tametsi non est satis; omnibus[*](in omnibus Asc.) enim rebus is qui princeps in agendo est ornatissimus et paratissimus esse debet. verum tamen L. Appuleium esse video proximum subscriptorem, hominem non aetate sed usu forensi atque exercitatione tironem.