Pro S. Roscio Amerino
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
itane est? in minimis rebus qui mandatum neglexerit, turpissimo iudicio condemnetur necesse est, in re tanta cum is cui fama mortui, fortunae vivi commendatae sunt atque concreditae, ignominia mortuum, inopia vivum[*](inopia vivum Halm: egestate vivum cod. lannoctii: om. mei: lac.Sylvius ) adfecerit, is inter honestos homines atque adeo inter vivos numerabitur? in minimis privatisque rebus etiam neglegentia in crimen mandati[*](in crimen mandati mei: mandati in crimen s, Puteanus ) iudiciumque infamiae[*](infamiae Puteanus: infamia (in fama σς) codd.: infame Lambinus ) vocatur[*](vocatur Lambinus: revocatur codd. ), propterea quod, si recte[*](recte ratione 2 dett. ) fiat, illum neglegere oporteat qui mandarit non illum qui mandatum receperit; in re tanta quae publice gesta atque commissa sit qui non neglegentia privatum aliquod commodum laeserit sed perfidia legationis ipsius caerimoniam polluerit maculaque adfecerit[*](adfecerit asperserit Lambinus ), qua is tandem poena adficietur aut quo iudicio damnabitur?
si hanc ei rem privatim Sex. Roscius mandavisset ut cum Chrysogono transigeret atque decideret, inque eam rem fidem suam, si quid opus esse putaret, interponeret, ille qui[*](ille qui illeque Madvig ) sese facturum recepisset, nonne, si ex eo negotio tantulum in rem suam convertisset, damnatus per arbitrum et rem restitueret et honestatem omnem amitteret?
nunc non hanc ei rem Sex. Roscius mandavit sed, id quod multo gravius est, ipse Sex. Roscius cum fama vita bonisque omnibus a decurionibus publice Roscio[*](T. Roscio Schütz: Roscio codd.: del. Hotoman ) mandatus est; et ex eo Roscius non paululum[*](paululum ςαπφω: paulum σχψ ) nescio quid in rem suam convertit sed hunc funditus[*](depactus ψ2 (cf. §110)) evertit bonis, ipse tria praedia sibi depectus est, voluntatem decurionum ac municipum omnium tantidem quanti fidem suam fecit.
videte iam porro cetera, iudices, ut intellegatis fingi maleficium nullum[*](maleficum nullum fingi s, Halm ) posse quo iste sese non contaminarit. in rebus minoribus socium fallere turpissimum est aequeque turpe atque illud de quo ante dixi; neque iniuria, propterea quod auxilium sibi se putat adiunxisse qui eum altero rem communicavit. ad cuius igitur fidem confugiet, cum per eius fidem laeditur cui se commiserit? atque [*](atqui σχψ ) ea sunt animadvertenda peccata maxime quae difficillime praecaventur. tecti esse ad alienos possumus, intimi[*](intumi (-temi A) mei ) multa apertiora videant necesse est; socium cavere qui possumus? quem etiam si metuimus, ius offici laedimus. recte igitur maiores cum qui socium fefellisset in virorum bonorum numero non putarunt haberi oportere.
at vero Roscius non unum rei pecuniariae socium fefellit, quod, tametsi grave est, tamen aliquo modo posse ferri videtur, verum novem homines honestissimos[*](honestissimos fortissimos ed. V ), eiusdem muneris, legationis, offici mandatorumque socios, induxit, decepit, destituit, adversariis tradidit, omni fraude et perfidia fefellit; qui de scelere suspicari eius[*](de scelere suspicari eius scripsi: de eius scelere suspicari eius ς: de eius scelere suspicari π: de eius scelere suspicari cett. ) nihil potuerunt, socium offici metuere non debuerunt, eius malitiam non viderunt, orationi vanae crediderunt. itaque nunc illi homines honestissimi propter istius insidias parum putantur cauti providique fuisse; iste qui initio proditor fuit, deinde perfuga, qui primo sociorum consilia adversariis enuntiavit, deinde societatem cum ipsis adversariis coiit[*](coiit σχω: coit cett. (cf. Mur. 20)), terret etiam nos ac minatur[*](ac || minatur ς: fort. ac dominatur (cf. §24)) tribus praediis, hoc est praemiis sceleris, ornatus. in eius modi vita, iudices, in his tot tantisque flagitiis hoc quoque maleficium de quo iudicium est reperietis.
etenim quaerere ita debetis: ubi multa avare, multa audacter[*](audaciter Sylvius ), multa improbe, multa perfidiose facta videbitis, ibi scelus quoque latere inter illa tot flagitia putatote. tametsi hoc quidem minime latet quod ita promptum et propositum est ut non ex illis maleficiis quae in illo constat[*](constat ed. V: constant codd. ) esse hoc intellegatur verum ex hoc etiam, si quo de[*](quo de Gulielmius: quod de codd.: quod Ascens. (2)) illorum forte dubitabitur[*](dubitatur Aσχψ1 ), convincatur. quid tandem, quaeso, iudices? num aut ille lanista omnino iam a gladio recessisse[*](gladio recessisse Madvig: gladiatore cessisse codd.: gladiatura cessisse Manutius ) videtur aut hic[*](hic Schol.: is (his A φ) codd.: iste ed. Lambin. A. D. 1584) discipulus[*](discipulis ςαπ2φ ) magistro tantulum de arte concedere? par est avaritia, similis improbitas, eadem impudentia, gemina audacia.
etenim, quoniam fidem magistri cognostis, cognoscite[*](cognoscitis Aπσφ ) nunc discipuli aequitatem. dixi iam antea saepe numero postulatos esse ab istis duos servos in quaestionem. tu semper, Rosci, recusasti. quaero abs te: 'Eine qui postulabant indigni erant qui impetrarent, an is te[*](is te Heusinger: iste codd. ) non commovebat pro quo postulabant, an res ipsa tibi iniqua videbatur?' postulabant homines nobilissimi atque integerrimi nostrae civitatis quos iam antea nominavi; qui ita vixerunt talesque a populo Romano putantur ut quicquid dicerent nemo esset qui non aequum putaret. postulabant autem pro homine miserrimo atque infelicissimo qui vel ipse sese in cruciatum dari cuperet, dum de patris morte quaereretur.
res porro abs te eius modi postulabatur ut nihil interesset, utrum eam rem[*](rem del. Halm (2)) recusares an de maleficio confiterere. quae cum[*](cum om. ς in lac. ) ita sint, quaero abs te quam ob causam recusaris. cum occiditur Sex. Roscius ibidem fuerunt. servos ipsos, quod ad me attinet, neque arguo neque purgo; quod a vobis oppugnari[*](repugnari Sylvius ) video ne in quaestionem dentur, suspiciosum est; quod vero apud vos ipsos in honore tanto sunt, profecto necesse est sciant aliquid, quod si dixerint perniciosum vobis futurum sit. — in dominos quaeri de servis iniquum[*](iniquom σσχ1 at non quaeritur Büchner: at ne quaeritur codd.: anne quaeritur Ascens. (2): at neque in vos quaeritur Madvig ) est. — at non quaeritur; sex. enim Roscius reus est; neque enim[*](neque enim neque in dominum Müller ), cum de hoc quaeritur, in dominos quaeritur ; vos enim dominos[*](in dominos quaeritur Halm:om. codd. ) esse dicitis. — cum Chrysogono sunt. — ita credo; litteris eorum et urbanitate Chrysogonus ducitur ut inter suos omnium deliciarum atque omnium artium puerulos ex tot elegantissimis familiis lectos velit hos versari, homines paene operarios, ex Amerina disciplina patris familiae rusticani.
non ita est profecto, iudices; non est veri simile ut Chrysogonus horum litteras adamarit aut humanitatem, non ut rei familiaris negotio diligentiam cognorit eorum et fidem. est quiddam quod occultatur; quod quo studiosius ab istis[*](istis Halm: ipsis codd. ) opprimitur et absconditur, eo magis eminet et apparet. quid igitur?
Chrysogonus suine[*](suine cod. Paris. 6369: tuine σψ2: tui cett. ) malefici occultandi causa quaestionem de eis haberi non volt? minime, iudices; non in omnis arbitror omnia convenire. ego in Chrysogono, quod ad me attinet, nihil eius modi suspicor; neque hoc mihi nunc[*](mihi nunc mihi ς ) primum in mentem venit dicere. meministis me ita distribuisse initio causam[*](in causam ς ): in crimen cuius tota argumentatio permissa Erucio est, et in audaciam cuius partes Rosciis impositae[*](impostae Zielinski p. 186) sunt. quicquid malefici, sceleris, caedis erit, proprium id Rosciorum esse debebit. nimiam gratiam potentiamque Chrysogoni dicimus et nobis obstare et perferri nullo modo posse et a vobis, quoniam potestas data est, non modo infirmari verum etiam vindicari oportere.
ego sic existimo, qui quaeri velit ex eis quos constat, eum caedes facta sit[*](sit est Halm ), adfuisse, cum cupere verum inveniri[*](inveniri Pluygers: invenire codd. ); qui id[*](qui id scripsi: quid ς: qui cett. ) recuset, eum profecto, tametsi verbo non audeat, tamen re ipsa de maleficio suo confiteri. dixi initio, iudices, nolle me plura de istorum scelere dicere quam causa postularet ac necessitas ipsa cogeret. nam et multae res adferri possunt, et una quaeque[*](de una quaque Lambinus ) earum multis cum argumentis dici potest. verum ego quod invitus ac necessario facio neque diu neque diligenter facere possum. quae praeteriri nullo modo poterant, ea leviter, iudices, attigi, quae posita sunt in suspicionibus de quibus, si coepero dicere, pluribus verbis sit disserendum, ea vestris ingeniis coniecturaeque committo.
venio nunc ad illud nomen aureum Chrysogoni sub quo nomine tota societas latuit[*](latuit Madvig: statuit codd. ); de quo, iudices, neque quo modo dicam neque quo modo taceam reperire possum. si enim taceo, vel maximam partem[*](partem causae Kraffert ) relinquo; sin autem dico, vereor ne non ille solus, id quod ad me nihil attinet, sed alii quoque plures laesos se[*](laesos se scripsi: laesos se esse codd. (cf. Zielinski p. 192)) putent. tametsi ita se res habet ut mihi in communem causam sectorum dicendum nihil magno opere videatur; haec enim causa nova profecto et singularis est. bonorum Sex. Rosci emptor est Chrysogonus[*](emptor est Chrysogonus w: emptorẽ Chrysogonus ς: emptorem Chrysogonum cett. ).
primum[*](primum ς ) hoc videamus: eius hominis bona qua ratione venierunt aut quo modo venire potuerunt? atque hoc non ita quaeram, iudices, ut id dicam esse indignum, hominis innocentis bona venisse — si enim haec audientur[*](audientur audaciter Richter ac] ac || ς: aut σχψ: fort. atque) ac libere dicentur, non fuit tantus homo Sex. Roscius in civitate ut de eo potissimum conqueramur — verum ego hoc[*](ego hocom. hoc A: om. ego w, Halm ) quaero: qui potuerunt[*](potuerint ς ) ista ipsa lege quae de proscriptione est, sive Valeria est sive Cornelia — non enim novi nec scio — verum ista ipsa lege bona Sex. Rosci venire qui potuerunt?
scriptum enim ita dicunt esse: VT AVT[*](ut aut scripsi: ut ut ς: ut cett. veneant ς: veniant cett. ) EORVM BONA VENEANT QVI PROSCRIPTI SVNT; quo in numero Sex. Roscius non est: AVT EORVM QVI IN ADVERSARIORVM PRAESIDIIS OCCISI SVNT. Dum praesidia ulla fuerunt, in Sullae praesidiis fuit; postea quam ab armis omnes recesserunt[*](omnes recesserunt scripsi: recesserunt (disceps. σχ. disces. ψ) codd.: recessum est C. Stephanus: recessimus Richter ), in summo otio rediens a cena Romae occisus est. si[*](si ψ2: om. cett. ) lege, bona quoque lege venisse fateor. sin autem constat contra omnis non modo[*](modo more Ernesti ) veteres leges verum etiam novas occisum esse, bona quo iure aut quo modo aut qua lege venierint quaero.