Pro P. Quinctio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
debuit tibi C. Quinctius, numquam petisti; mortuus est ille, res ad heredem venit; cum eum cotidie videres, post biennium denique appellas. dubitabitur utrum sit probabilius, Sex. Naevium statim si quid deberetur petiturum fuisse, an ne appellaturum quidem biennio? appellandi tempus non erat? at tecum plus annum vixit. in Gallia agi non potuit? at et in provincia ius dicebatur et Romae iudicia fiebant. restat ut aut summa neglegentia tibi obstiterit aut unica liberalitas. si neglegentiam dices, mirabimur, si bonitatem, ridebimus; neque praeterea quid possis dicere invenio. satis est argumenti nihil esse debitum Naevio, quod tam diu nihil petivit.
quid si hoc ipsum quod nunc facit ostendo testimonio esse nihil deberi? quid enim nunc agit Sex. Naevius? qua de re controversia est? quod est hoc iudicium in quo iam biennium versamur? quid negoti geritur in quo ille tot et talis viros defatigat? pecuniam petit. nunc denique? verum tamen petat; audiamus.
de rationibus et controversiis societatis volt diiudicari. sero, verum aliquando tamen; concedamus. non, inquit, id ago, C. Aquili, neque in eo nunc laboro. pecunia mea tot annos utitur P. Quinctius. Vtatur sane; non peto. quid igitur pugnas? an, quod saepe multis in locis dixisti, ne in civitate sit, ne locum suum quem adhuc honestissime defendit obtineat, ne numeretur inter vivos, ut decernat de vita et ornamentis suis omnibus, apud iudicem causam priore loco dicat et, eam cum orarit, tum denique vocem accusatoris audiat? quid? hoc quo pertinet? ut ocius ad tuum pervenias? at si id velles, iam pridem actum esse poterat. Vt honestiore iudicio conflictere?
at sine summo scelere P. Quinctium, propinquum tuum, iugulare non potes. Vt facilius iudicium sit? at neque C. Aquilius de capite alterius libenter iudicat et Q. Hortensius contra caput non didicit dicere. quid a nobis autem, C. Aquili, refertur? pecuniam petit; negamus deberi. iudicium fiat statim; non recusamus. num quid praeterea? si veretur ut res iudicio facto parata sit, iudicatum solvi satis accipiat; quibus a me verbis satis acceperit, isdem ipse, quod peto, satis det. actum iam potest esse, C. Aquili; iam tu potes liberatus discedere molestia prope dicam non minore quam Quinctius.
quid agimus, Hortensi? quid de hac condicione dicimus? possumus aliquando depositis armis sine periculo fortunarum de re pecuniaria disceptare? possumus ita rem nostram persequi ut hominis propinqui caput incolume esse patiamur? possumus petitoris personam capere, accusatoris deponere? immo, inquit, abs te satis accipiam; ego autem tibi satis non dabo. quis tandem nobis ista iura tam aequa discribit? quis hoc statuit, quod aequum sit in Quinctium, id iniquum esse in Naevium? Quincti bona, inquit, ex edicto praetoris possessa sunt. ergo, id ut confitear, postulas ut, quod numquam factum esse iudicio defendimus, id, proinde quasi factum sit, nostro iudicio confirmemus?
inveniri ratio, C. Aquili, non potest ut ad suum quisque quam primum sine cuiusquam dedecore, infamia pernicieque perveniat? profecto, si quid deberetur, peteret; non omnia iudicia fieri mallet quam unum illud unde haec omnia iudicia nascuntur. qui inter tot annos ne appellarit quidem Quinctium, cum potestas esset agendi cotidie, qui, quo tempore primum agere coepit, in vadimoniis differendis tempus omne consumpserit, qui postea vadimonium quoque missum fecerit, hunc per insidias vi de agro communi deiecerit, qui, cum de re agendi nullo recusante potestas fuisset, sponsionem de probro facere maluerit, qui, cum revocetur ad id iudicium unde haec nata sunt omnia, condicionem aequissimam repudiet, fateatur se non pecuniam sed vitam et sanguinem petere, is non hoc palam dicit: mihi si quid deberetur, peterem atque adeo iam pridem abstulissem;
nihil hoc tanto negotio, nihil tam invidioso iudicio, nihil tam copiosa advocatione uterer, si petendum esset; extorquendum est invito atque ingratis; quod non debet, eripiendum atque exprimendum est; de fortunis omnibus P. Quinctius deturbandus est; potentes, diserti, nobiles omnes advocandi sunt; adhibenda vis est veritati, minae iactentur, pericula intendantur, formidines opponantur, ut his rebus aliquando victus et perterritus ipse se dedat?quae me hercule omnia, cum qui contra pugnent video, et cum illum consessum considero, adesse atque impendere videntur neque vitari ullo modo posse; cum autem ad te, C. Aquili, oculos animumque rettuli, quo maiore conatu studioque aguntur, eo leviora infirmioraque existimo. nihil igitur debuit, ut tu ipse praedicas.
quid si debuisset? continuone causa fuisset cur a praetore postulares ut bona possideres? non opinor id quidem neque ius esse neque cuiquam expedire. quid igitur demonstrat? vadimonium sibi ait esse desertum. ante quam doceo id factum non esse, libet mihi, C. Aquili, ex offici ratione atque ex omnium consuetudine rem ipsam et factum simul Sex. Naevi considerare. ad vadimonium non venerat, ut ais, is quicum tibi adfinitas, societas, omnes denique causae et necessitudines veteres intercedebant. ilicone ad praetorem ire convenit? continuone verum fuit postulare ut ex edicto bona possidere liceret? ad haec extrema et inimicissima iura tam cupide decurrebas ut tibi nihil in posterum quod gravius atque crudelius facere posses reservares?
nam quid homini potest turpius, quid viro miserius aut acerbius usu venire? quod tantum evenire dedecus, quae tanta calamitas inveniri potest? pecuniam si cuipiam fortuna ademit aut si alicuius eripuit iniuria, tamen, dum existimatio est integra, facile consolatur honestas egestatem. at non nemo aut ignominia adfectus aut iudicio turpi convictus bonis quidem suis utitur, alterius opes, id quod miserrimum est, non exspectat, hoc tamen in miseriis adiumento et solacio sublevatur. cuius vero bona venierunt, cuius non modo illae amplissimae fortunae sed etiam victus vestitusque necessarius sub praeconem cum dedecore subiectus est, is non modo ex numero vivorum exturbatur, sed, si fieri potest, infra etiam mortuos amandatur. etenim mors honesta saepe vitam quoque turpem exornat, vita ita turpis ne morti quidem honestae locum relinquit.
ergo hercule, cuius bona ex edicto possidentur, huius omnis fama et existimatio cum bonis simul possidetur; de quo libelli in celeberrimis locis proponuntur, huic ne perire quidem tacite obscureque conceditur; cui magistri fiunt et domini constituuntur, qui qua lege et qua condicione pereat pronuntient, de quo homine praeconis vox praedicat et pretium conficit, huic acerbissimum vivo videntique funus indicitur, si funus id habendum est quo non amici conveniunt ad exsequias cohonestandas, sed bonorum emptores ut carnifices ad reliquias vitae lacerandas et distrahendas.
itaque maiores nostri raro id accidere voluerunt, praetores ut considerate fieret comparaverunt. viri boni cum palam fraudantur, cum experiendi potestas non est, timide tamen et pedetemptim istuc descendunt vi ac necessitate coacti, inviti, multis vadimoniis desertis, saepe inlusi ac destituti; considerant enim quid et quantum sit alterius bona proscribere. iugulare civem ne iure quidem quisquam bonus volt, mavolt commemorari se cum posset perdere pepercisse, quam cum parcere potuerit perdidisse. haec in homines alienissimos, denique in inimicissimos viri boni faciunt et hominum existimationis et communis humanitatis causa, ut, cum ipsi nihil alteri scientes incommodarint, nihil ipsis iure incommodi cadere possit.
ad vadimonium non venit. quis? propinquus. si res ista gravissima sua sponte videretur, tamen eius atrocitas necessitudinis nomine levaretur. ad vadimonium non venit. quis? socius. etiam gravius aliquid ei deberes concedere, quicum te aut voluntas congregasset aut fortuna coniunxisset. ad vadimonium non venit. quis? is, qui tibi praesto semper fuit. ergo in eum qui semel hoc commisit, ut tibi praesto non esset, omnia tela coniecisti quae parata sunt in eos qui permulta male agendi causa fraudandique fecerunt?
si dupondius tuus ageretur, sex. Naevi, si in parvola re captionis aliquid vererere, non statim ad C. Aquilium aut ad eorum aliquem, qui consuluntur, cucurrisses? cum ius amicitiae, societatis, adfinitatis ageretur, cum offici rationem atque existimationis duci conveniret, eo tempore tu non modo non ad C. Aquilium aut L. Lucilium rettulisti, sed ne ipse quidem te consuluisti, ne hoc quidem tecum locutus es: Horae duae fuerunt; Quinctius ad vadimonium non venit. quid ago? si me hercule haec tecum duo verba fecisses: quid ago? respirasset cupiditas atque avaritia, paulum aliquid loci rationi et consilio dedisses, tu te conlegisses, non in eam turpitudinem venisses ut hoc tibi esset apud talis viros confitendum, qua tibi vadimonium non sit obitum, eadem te hora consilium cepisse hominis propinqui fortunas funditus evertere.
ego pro te nunc hos consulo post tempus et in aliena re, quoniam tu in tua re, cum tempus erat, consulere oblitus es; quaero abs te, C. Aquili, L. Lucili, P. Quinctili, M. Marcelle: vadimonium mihi non obiit quidam socius et adfinis meus quicum mihi necessitudo vetus, controversia de re pecuniaria recens intercedit; postulone a praetore ut eius bona mihi possidere liceat, an, cum Romae domus eius, uxor, liberi sint, domum potius denuntiem? quid est quod hac tandem de re vobis possit videri? profecto, si recte vestram bonitatem atque prudentiam cognovi, non multum me fallit, si consulamini, quid sitis responsuri: primum exspectare, deinde, si latitare ac diutius ludificare videatur, amicos convenire, quaerere quis procurator sit, domum denuntiare. dici vix potest quam multa sint quae respondeatis ante fieri oportere quam ad hanc rationem extremam necessario devenire.
quid ad haec Naevius? ridet scilicet nostram amentiam, qui in vita sua rationem summi offici desideremus et instituta virorum bonorum requiramus. quid mihi, inquit, cum ista summa sanctimonia ac diligentia? viderint, inquit, ista officia viri boni, de me autem ita considerent: non quid habeam sed quibus rebus invenerim quaerant, et quem ad modum natus et quo pacto educatus sim. memini; vetus est, de scurra multo facilius divitem quam patrem familias fieri posse.
haec ille, si verbis non audet, re quidem vera palam loquitur. etenim si volt virorum bonorum instituto vivere, multa oportet discat ac dediscat, quorum illi aetati utrumque difficile est.
non dubitavi, inquit, cum vadimonium desertum esset, bona proscribere. improbe; verum, quoniam tu id tibi adrogas et concedi postulas, concedamus. quid si numquam deseruit, si ista causa abs te tota per summam fraudem et malitiam ficta est, si vadimonium omnino tibi cum P. Quinctio nullum fuit? quo te nomine appellemus? improbum? at etiam si desertum vadimonium esset, tamen in ista postulatione et proscriptione bonorum improbissimus reperiebare. malitiosum? non negas. fraudulentum? iam id quidem adrogas tibi et praeclarum putas. audacem, cupidum, perfidiosum? volgaria et obsoleta sunt; res autem nova atque inaudita.
quid ergo est? vereor me hercule ne aut gravioribus utar verbis quam natura fert, aut levioribus quam causa postulat. ais esse vadimonium desertum. quaesivit a te, statim ut Romam rediit, Quinctius quo die vadimonium istuc factum esse diceres. respondisti statim: Nonis Febr. discedens in memoriam redit Quinctius quo die Roma in Galliam profectus sit; ad ephemeridem revertitur; invenitur dies profectionis pridie Kal. Febr. Nonis Febr. si Romae fuit, causae nihil dicimus quin tibi vadimonium promiserit.
quid? hoc inveniri qui potest? profectus est una L. Albius, homo cum primis honestus; dicet testimonium. prosecuti sunt familiares et Albium et Quinctium; dicent hi quoque testimonium. Litterae P. Quincti, testes tot, quibus omnibus causa iustissima est cur scire potuerint, nulla cur mentiantur, cum astipulatore tuo comparabuntur.
et in hac eius modi causa P. Quinctius laborabit et diutius in tanto metu miser periculoque versabitur? et vehementius eum gratia adversarii perterrebit quam fides iudicis consolabitur? vixit enim semper inculte atque horride; natura tristi ac recondita fuit; non ad solarium, non in campo, non in conviviis versatus est; id egit ut amicos observantia, rem parsimonia retineret; antiquam offici rationem dilexit cuius splendor omnis his moribus obsolevit. at si in causa pari discedere inferior videretur, tamen esset non mediocriter conquerendum; nunc in causa superiore ne ut par quidem sit postulat, inferiorem se esse patitur, dumtaxat usque eo ne cum bonis, fama fortunisque omnibus Sex. Naevi cupiditati crudelitatique dedatur.
docui quod primum pollicitus sum, C. Aquili, causam omnino cur postularet non fuisse, quod neque pecunia debebatur et, si maxime deberetur, commissum nihil esset qua re ad istam rationem perveniretur. attende nunc ex edicto praetoris bona P. Quincti possideri nullo modo potuisse. recita edictum.
qui fraudationis causa latitarit.non est is Quinctius; nisi si latitant qui ad negotium suum relicto procuratore proficiscuntur.
cui heres non exstabit.ne is quidem.
qui exsili causa solum verterit.--- quo tempore existimas oportuisse, Naevi, absentem Quinctium defendi aut quo modo? tum cum postulabas ut bona possideres? nemo adfuit; neque enim quisquam divinare poterat te postulaturum, neque quemquam attinebat id recusare quod praetor non fieri, sed ex edicto suo fieri iubebat.