Pro P. Quinctio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
dat iste amicum M. Trebellium, nos communem necessarium, qui istius domi erat eductus et quo utebatur iste plurimum, propinquum nostrum, sex. Alfenum. res convenire nullo modo poterat, propterea quod hic mediocrem iacturam facere cupiebat, iste mediocri praeda contentus non erat.
itaque ex eo tempore res esse in vadimonium coepit. Cum vadimonia saepe dilata essent et cum aliquantum temporis in ea re esset consumptum neque quicquam profectum esset, venit ad vadimonium Naevius.
obsecro, C. Aquili vosque qui adestis in consilio, ut diligenter attendatis, ut singulare genus fraudis et novam rationem insidiarum cognoscere possitis.
ait se auctionatum esse in Gallia; quod sibi videretur se vendidisse; curasse ne quid sibi societas deberet; se iam neque vadari amplius neque vadimonium promittere; si quid agere secum velit Quinctius, non recusare. hic cum rem Gallicanam cuperet revisere, hominem in praesentia non vadatur; ita sine vadimonio disceditur. deinde Romae dies xxx fere Quinctius commoratur; cum ceteris quae habebat vadimonia differt ut expeditus in Galliam proficisci posset; proficiscitur. Roma egreditur ante diem ii Kalend.
Februarias Quinctius Scipione et Norbano coss. quaeso ut eum diem memoriae mandetis. L. Albius sex. filius Quirina, vir bonus et cum primis honestus, una profectus est. Cum venissent ad Vada Volaterrana quae nominantur, vident perfamiliarem Naevi, qui ex Gallia pueros venalis isti adducebat, L. Publicium; qui, ut Romam venit, narrat Naevio quo in loco viderit Quinctium.
quod ubi ex Publicio audivit, pueros circum amicos dimittit, ipse suos necessarios ab atriis Liciniis et a faucibus macelli corrogat ut ad tabulam Sextiam sibi adsint hora secunda postridie. veniunt frequentes. testificatur iste
P. Quinctium non stetisse et stetisse se; tabulae maxime signis hominum nobilium consignantur, disceditur. postulat a Burrieno praetore Naevius ut ex edicto bona possidere liceat; iussit bona proscribi eius quicum familiaritas fuerat, societas erat, adfinitas liberis istius vivis divelli nullo modo poterat.
qua ex re intellegi facile potuit nullum esse officium tam sanctum atque sollemne quod non avaritia comminuere ac violare soleat. etenim si veritate amicitia, fide societas, pietate propinquitas colitur, necesse est iste qui amicum, socium, adfinem fama ac fortunis spoliare conatus est vanum se et perfidiosum et impium esse fateatur.
libellos Sex. Alfenus, procurator P. Quincti, familiaris et propinquus Sex. Naevi, deicit, servolum unum quem iste prenderat abducit, denuntiat sese procuratorem esse, istum aequum esse famae fortunisque P. Quincti consulere et adventum eius exspectare; quod si facere nolit atque imbiberit eius modi rationibus illum ad suas condiciones perducere, sese nihil precari et, si quid agere velit, iudicio defendere.
haec dum Romae geruntur, Quinctius interea contra ius, consuetudinem, edicta praetorum de saltu agroque communi a servis communibus vi detruditur.
existima, C. Aquili, modo et ratione omnia Romae Naevium fecisse, si hoc quod per litteras istius in Gallia gestum est recte atque ordine factum videtur. expulsus atque eiectus e praedio Quinctius accepta insigni iniuria confugit ad C. Flaccum imperatorem, qui tunc erat in provincia, quem, ut ipsius dignitas poscit, honoris gratia nomino. is eam rem quam vehementer vindicandam putarit ex decretis eius poteritis cognoscere.
Alfenus interea Romae cum isto gladiatore vetulo cotidie pugnabat; utebatur populo sane suo, propterea quod iste caput petere non desinebat. iste postulabat ut procurator iudicatum solvi satis daret; negat Alfenus aequum esse procuratorem satis dare, quod reus satis dare non deberet, si ipse adesset. appellantur tribuni; a quibus cum esset certum auxilium petitum, ita tum disceditur ut Idibus Septembribus P. Quinctium sisti sex. Alfenus promitteret.
venit Romam Quinctius, vadimonium sistit. iste, homo acerrimus, bonorum possessor, expulsor, ereptor, annum et sex mensis nihil petit, quiescit, condicionibus hunc quoad potest producit, a Cn. Dolabella denique praetore postulat ut sibi Quinctius iudicatum solvi satis det ex formula:
quod ab eo petat quoivs ex edicto praetoris bona dies xxx possessa sint. non recusabat Quinctius quin ita satis dare iuberetur, si bona possessa essent ex edicto. decernit— quam aequum, nihil dico, unum hoc dico, novum; et hoc ipsum tacuisse mallem, quoniam utrumque quivis intellegere potuit—sed iubet P. Quinctium sponsionem cum Sex. Naevio facere:
si bona sua ex edicto P. Burrieni praetoris dies xxx possessa non essent. recusabant qui aderant tum Quinctio, demonstrabant de re iudicium fieri oportere ut aut uterque inter se aut neuter satis daret; non necesse esse famam alterius in iudicium venire.
clamabat porro ipse Quinctius sese idcirco nolle satis dare ne videretur iudicasse bona sua ex edicto possessa esse; sponsionem porro si istius modi faceret, se, id quod nunc evenit, de capite suo priore loco causam esse dicturum. Dolabella—quem ad modum solent homines nobiles; seu recte seu perperam facere coeperunt, ita in utroque excellunt ut nemo nostro loco natus adsequi possit—iniuriam facere fortissime perseverat; aut satis dare aut sponsionem iubet facere, et interea recusantis nostros advocatos acerrime submoveri.
conturbatus sane discedit Quinctius; neque mirum, cui haec optio tam misera tamque iniqua daretur ut aut ipse se capitis damnaret, si satis dedisset, aut causam capitis, si sponsionem fecisset, priore loco diceret. Cum in altera re causae nihil esset quin secus iudicaret ipse de se, quod iudicium gravissimum est, in altera spes esset ad talem tamen virum iudicem veniendi, unde eo plus opis auferret quo minus attulisset gratiae, sponsionem facere maluit; fecit; te iudicem, C. Aquili, sumpsit, ex sponso egit. in hoc summa iudici causaque tota consistit.
iudicium esse, C. Aquili, non de re pecuniaria, sed de fama fortunisque P. Quincti vides. Cum maiores ita constituerint ut, qui pro capite diceret, is posteriore loco diceret, nos inaudita criminatione accusatorum priore loco causam dicere intellegis. Eos porro qui defendere consuerunt vides accusare, et ea ingenia converti ad perniciem quae antea versabantur in salute atque auxilio ferendo. illud etiam restiterat quod hesterno die fecerunt, ut te in ius educerent, ut nobis tempus quam diu diceremus praestitueres; quam rem facile a praetore impetrassent, nisi tu quod esset tuum ius et officium potestasque docuisses.
neque nobis adhuc praeter te quisquam fuit, ubi nostrum ius contra illos obtineremus, neque illis umquam satis fuit illud obtinere quod probari omnibus posset; ita sine iniuria potentiam levem atque inopem esse arbitrantur.
verum quoniam tibi instat Hortensius ut eas in consilium, a me postulat ne dicendo tempus absumam, queritur priore patrono causam defendente numquam perorari potuisse, non patiar istam manere suspicionem nos rem iudicari nolle; neque illud mihi adrogabo, me posse causam commodius demonstrare quam antea demonstrata sit, neque tamen tam multa verba faciam, propterea quod et ab illo qui tum dixit iam informata causa est et a me, qui neque excogitare neque pronuntiare multa possum, brevitas postulatur, quae mihimet ipsi amicissima est;
faciam quod te saepe animadverti facere, Hortensi; totam causae meae dictionem certas in partis dividam. tu id semper facis, quia semper potes, ego in hac causa faciam, propterea quod in hac videor posse facere; quod tibi natura dat ut semper possis, id mihi causa concedit ut hodie possim. certos mihi finis terminosque constituam, extra quos egredi non possim, si maxime velim, ut et mihi sit propositum de quo dicam, et Hortensius habeat exposita ad quae respondeat, et tu, C. Aquili, iam ante animo prospicere possis quibus de rebus auditurus sis.
negamus te bona P. Quincti, sex. Naevi, possedisse ex edicto praetoris. in eo sponsio facta est. ostendam primum causam non fuisse cur a praetore postulares ut bona P. Quincti possideres, deinde ex edicto te possidere non potuisse, postremo non possedisse. quaeso, C. Aquili vosque qui estis in consilio, ut quid pollicitus sim diligenter memoriae mandetis; etenim rem facilius totam accipietis, si haec memineritis, et me facile vestra existimatione revocabitis, si extra hos cancellos egredi conabor quos mihi ipse circumdedi. nego fuisse causam cur postularet, nego ex edicto possidere potuisse, nego possedisse. haec tria cum docuero, peroraro.
non fuit causa cur postularet. qui hoc intellegi potest? quia Sex. Naevio neque ex societatis ratione neque privatim quicquam debuit Quinctius. quis huic rei testis est? idem qui acerrimus adversarius; in hanc rem te, te inquam, testem, Naevi, citabo. annum et eo diutius post mortem C. Quincti fuit in Gallia tecum simul Quinctius. doce te petisse ab eo istam nescio quam innumerabilem pecuniam, doce aliquando mentionem fecisse, dixisse deberi; debuisse concedam.
moritur C. Quinctius qui tibi, ut ais, certis nominibus grandem pecuniam debuit. Heres eius P. Quinctius in Galliam ad te ipsum venit in agrum communem, eo denique ubi non modo res erat sed ratio quoque omnis et omnes litterae. quis tam dissolutus in re familiari fuisset, quis tam neglegens, quis tam tui, Sexte, dissimilis qui, cum res ab eo quicum contraxisset recessisset et ad heredem pervenisset, non heredem, cum primum vidisset, certiorem faceret, appellaret, rationem adferret, si quid in controversiam veniret, aut intra parietes aut summo iure experiretur? itane est? quod viri optimi faciunt, si qui suos propinquos ac necessarios caros et honestos esse atque haberi volunt, id Sex. Naevius non faceret, qui usque eo fervet ferturque avaritia ut de suis commodis aliquam partem velit committere ne quam partem huic propinquo suo ullius ornamenti relinquat?
et is pecuniam, si qua deberetur, non peteret qui, quia, quod debitum numquam est, id datum non est, non pecuniam modo verum etiam hominis propinqui sanguinem vitamque eripere conatur? huic tum molestus esse videlicet noluisti quem nunc respirare libere non sinis; quem nunc interficere nefarie cupis, eum tum pudenter appellare nolebas. ita credo; hominem propinquum, tui observantem, virum bonum, pudentem, maiorem natu nolebas aut non audebas appellare; saepe, ut fit, cum ipse te confirmasses, cum statuisses mentionem de pecunia facere, cum paratus meditatusque venisses, homo timidus virginali verecundia subito ipse te retinebas; excidebat repente oratio; cum cuperes appellare, non audebas, ne invitus audiret. id erat profecto.
credamus hoc, sex. Naevium, cuius caput oppugnet, eius auribus pepercisse. si debuisset, Sexte, petisses, et petisses statim; si non statim, paulo quidem post; si non paulo, at aliquanto; sex quidem illis mensibus profecto; anno vertente sine controversia. anno et sex mensibus vero, cum tibi cotidie potestas hominis fuisset admonendi, verbum nullum facis; biennio iam confecto fere appellas. quis tam perditus ac profusus nepos non adesa iam sed abundanti etiam pecunia sic dissolutus fuisset ut fuit Sex. Naevius? Cum hominem nomino, satis mihi videor dicere.