Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. nec genitor nympharum abluit Oceanus:
  2. nam nihil est quicquam sceleris quo prodeat ultra,
  3. non si demisso se ipse voret capite.
  1. Gellius est tenuis: quid ni? cui tam bona mater
  2. tamque valens vivat tamque venusta soror
  3. tamque bonus patruus tamque omnia plena puellis
  4. cognatis, quare is desinat esse macer?
  5. qui ut nihil attingat, nisi quod fas tangere non est,
  6. quantumvis quare sit macer invenies.
  1. Nascatur magus ex Gelli matrisque nefando
  2. coniugio et discat Persicum haruspicium:
  3. nam magus ex matre et gnato gignatur oportet,
  4. si vera est Persarum impia religio,
  5. gratus ut accepto veneretur carmine divos
  6. omentum in flamma pingue liquefaciens.
  1. Non ideo, Gelli, sperabam te mihi fidum
  2. in misero hoc nostro, hoc perdito amore fore
  3. quod te cognossem bene constantemve putarem
  4. aut posse a turpi mentem inhibere probro,
  5. sed neque quod matrem nec germanam esse videbam