Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. cum subito adfertur nuntius horribilis
  2. Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset,
  3. iam non Ionios esse, sed Hionios.
  1. Odi et amo. quare id faciam fortasse requiris
  2. nescio, sed fieri sentio et excrucior.
  1. Quintia formosa est multis, mihi candida, longa,
  2. recta est. haec ego sic singula confiteor,
  3. totum illud “formosa” nego: nam nulla venustas,
  4. nulla in tam magno est corpore mica salis.
  5. Lesbia formosa est, quae cum pulcherrima tota est,
  6. tum omnibus una omnis subripuit Veneres.
  1. Nulla potest mulier tantum se dicere amatam
  2. vere, quantum a me Lesbia amata mea es
  3. nulla fides ullo fuit unquam in foedere tanta
  4. quanta in amore tuo ex parte reperta mea est.
  1. Quid facit is, Gelli, qui cum matre atque sorore
  2. prurit et abiectis pervigilat tunicis?
  3. quid facit is patruum qui non sinit esse maritum?
  4. ecquid scis quantum suscipiat sceleris?
  5. suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethys