Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. qui tibi nunc cordi est, quem tu praeponere nobis
  2. audes et nescis quod facinus facias.
  1. Quinti, si tibi vis oculos debere Catullum
  2. aut aliud si quid carius est oculis,
  3. eripere ei noli multo quod carius illi
  4. est oculis seu quid carius est oculis.
  1. Lesbia mi praesente viro mala plurima dicit:
  2. haec illi fatuo maxima laetitia est.
  3. mule, nihil sentis. si nostri oblita taceret,
  4. sana esset: nunc quod gannit et obloquitur,
  5. non solum meminit, sed, quae multo acrior est res,
  6. irata est: hoc est, uritur et loquitur.