Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. coniugis ante coacta novi dimittere collum
  2. quam veniens una atque altera rursus hiems
  3. noctibus in longis avidum saturasset amorem,
  4. posset ut abrupto vivere coniugio:
  5. quod scibant Parcae non longo tempore abesse,
  6. si miles muros isset ad Iliacos:
  7. nam tum Helenae raptu primores Argivorum
  8. coeperat ad sese Troia ciere viros,
  9. Troia (nefas) commune sepulcrum Asiae Europaeque,
  10. Troia virum et virtutum omnium acerba cinis:
  11. quaene etiam nostro letum miserabile fratri
  12. attulit. Hei misero frater adempte mihi,
  13. hei misero fratri iucundum lumen ademptum,
  14. tecum una tota est nostra sepulta domus,
  15. omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
  16. quae tuus in vita dulcis alebat amor.
  17. quem nunc tam longe non inter nota sepulcra
  18. nec prope cognatos compositum cineres,
  19. sed Troia obscena, Troia infelice sepultum
  20. detinet extremo terra aliena solo.