Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quem procul ex alga maestis Minois ocellis
  2. saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,
  3. prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
  4. non flavo retinens subtilem vertice mitram,
  5. non contecta levi velatum pectus amictu,
  6. non tereti strophio lactentis vincta papillas,
  7. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  8. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
  9. sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
  10. illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
  11. toto animo, tota pendebat perdita mente.
  12. ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit
  13. spinosas Erycina serens in pectore curas
  14. illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
  15. egressus curvis e litoribus Piraei
  16. attigit iniusti regis Gortynia tecta.
  17. nam perhibent olim crudeli peste coactam
  18. Androgeoneae poenas exsolvere caedis
  19. electos iuvenes simul et decus innuptarum
  20. Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.