Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. non glaebam prono convellit vomere taurus,
  2. non falx attenuat frondatorum arboris umbram,
  3. squalida desertis robigo infertur aratris.
  4. ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit
  5. regia, fulgenti splendent auro atque argento.
  6. candet ebur soliis, conlucent pocula mensae,
  7. tota domus gaudet regali splendida gaza.
  8. pulvinar vero divae geniale locatur
  9. sedibus in mediis, Indo quod dente politum
  10. tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
  11. haec vestis priscis hominum variata figuris
  12. heroum mira virtutes indicat arte.
  13. namque fluentisono prospectans litore Diae
  14. Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
  15. indomitos in corde gerens Ariadna furores,
  16. necdum etiam sese quae visit visere credit,
  17. ut pote fallaci quae tunc primum excita somno
  18. desertam in sola miseram se cernat harena.
  19. immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,
  20. irrita ventosae linquens promissa procellae.