Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. in quo vel Salisubsili sacra suscipiantur,
  2. munus hoc mihi maximi da, Colonia, risus.
  3. quendam municipem meum de tuo volo ponte
  4. ire praecipitem in lutum per caputque pedesque,
  5. verum totius ut lacus putidaeque paludis
  6. lividissima maximeque est profunda vorago.
  7. insulsissimus est homo, nec sapit pueri instar
  8. bimuli tremula patris dormientis in ulna:
  9. cui cum sit viridissimo nupta flore puella
  10. (et puella tenellulo delicatior haedo,
  11. adservanda nigerrimis diligentius uvis),
  12. ludere hanc sinit ut libet, nec pili facit uni,
  13. nec se sublevat ex sua parte, sed velut alnus
  14. in fossa Liguri iacet suppernata securi,
  15. tantundem omnia sentiens quam si nulla sit usquam
  16. talis iste meus stupor nil videt, nihil audit,
  17. ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit.
  18. nunc eum volo de tuo ponte mittere pronum,
  19. si pote stolidum repente excitare veternum