Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. Pedicabo ego vos et irrumabo,
  2. Aureli pathice et cinaede Furi,
  3. qui me ex versiculis meis putastis,
  4. quod sunt molliculi, parum pudicum.
  5. nam castum esse decet pium poetam
  6. ipsum, versiculos nihil necesse est,
  7. qui tum denique habent salem ac leporem,
  8. si sunt molliculi ac parum pudici
  9. et quod pruriat incitare possunt,
  10. non dico pueris, sed his pilosis,
  11. qui duros nequeunt movere lumbos.
  12. vos quod milia multa basiorum
  13. legistis, male me marem putatis?
  14. pedicabo ego vos et irrumabo.
  1. O Colonia, quae cupis ponte ludere longo,
  2. et salire paratum habes, sed vereris inepta
  3. crura ponticuli assulis stantis in redivivis,
  4. ne supinus eat cavaque in palude recumbat,
  5. sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat,