Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Iuba certior factus a Saburra de nocturno proelio ii milia Hispanorum et Gallorum equitum, quos suae custodiae causa circum se habere consuerat, et peditum eam partem, cui maxime confidebat, Saburrae summittit; ipse cum reliquis copiis elephantisque lx lentius subsequitur.

suspicatus praemissis equitibus ipsum adfore Curionem Saburra copias equitum peditumque instruit atque his imperat, ut simulatione timoris paulatim cedant ac pedem referant; sese, cum opus esset, signum proelii daturum et quod rem postulare cognovisset imperaturum.

Curio ad superiorem spem addita praesentis temporis opinione hostes fugere arbitratus copias ex locis superioribus in campum deducit.

Quibus ex locis cum longius esset progressus, confecto iam labore exercitu xvi milium spatio constitit.

dat suis signum Saburra, aciem constituit et circumire ordines atque hortari incipit. sed peditatu dumtaxat procul ad speciem utitur, equites in aciem immittit.

non deest negotio Curio suosque hortatur, ut spem omnem in virtute reponant. ne militibus quidem, ut defessis, neque equitibus, ut paucis et labore confectis, studium ad pugnandum virtusque deerat; sed hi erant numero cc, reliqui in itinere substiterant.