Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Curio cum omnibus copiis quarta vigilia exierat cohortibus v castris praesidio relictis. progressus milia passuum vi equites convenit, rem gestam cognovit; ex captivis quaerit, quis castris ad Bagradam praesit; respondent Saburram.

reliqua studio itineris conficiendi quaerere praetermittit proximaque respiciens signa, videtisne, inquit milites, captivorum orationem cum perfugis convenire? abesse regem, exiguas esse copias missas, quae paucis equitibus pares esse non potuerint?

proinde ad praedam, ad gloriam properate, ut iam de praemiis vestris et de referenda gratia cogitare incipiamus.

erant per se magna quae gesserant equites, praesertim cum eorum exiguus numerus cum tanta multitudine Numidarum conferretur. haec tamen ab ipsis inflatius commemorabantur, ut de suis homines laudibus libenter praedicant.

multa praeterea spolia praeferebantur, capti homines equitesque producebantur, ut quidquid intercederet temporis, hoc omne victoriam morari videretur. ita spei Curionis militum studia non deerant.

equites sequi iubet sese iterque accelerat, ut quam maxime ex fuga perterritos adoriri posset. at illi itinere totius noctis confecti subsequi non poterant atque alii alio loco resistebant. ne haec quidem res Curionem ad spem morabatur.