Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Dilectum habuit tota provincia, legionibus conpletis duabus cohortes circiter xxx alarias addidit. frumenti magnum numerum coegit, quod Massiliensibus, item quod Afranio Petreioque mitteret. naves longas x Gaditanis ut facerent imperavit, compluris praeterea in Hispali faciendas curavit.

pecuniam omnem omniaque ornamenta ex fano Herculis in oppidum Gadis contulit; eo sex cohortes praesidii causa ex provincia misit Gaiumque Gallonium equitem Romanum familiarem Domiti, qui eo procurandae hereditatis causa venerat missus a Domitio, oppido Gadibus praefecit; arma omnia privata ac publica in domum Galloni contulit.

ipse habuit graves in Caesarem contiones. saepe ex tribunali praedicavit adversa Caesarem proelia fecisse, magnum numerum ab eo militum ad Afranium perfugisse; haec se certis nuntiis, certis auctoribus comperisse.

quibus rebus perterritos civis Romanos eius provinciae sibi ad rem publicam administrandam HS ccxxx et argenti pondo xx milia, tritici modios cxx milia polliceri coegit.

quas Caesari esse amicas civitates arbitrabatur, his graviora onera iniungebat praesidiaque eo deducebat, et iudicia in privatos reddebat, qui verba atque orationem adversus rem publicam habuissent; eorum bona in publicum addicebat. provinciam omnem in sua et Pompei verba iusiurandum adigebat.

cognitis iis rebus quae sunt gestae in citeriore Hispania, bellum parabat. ratio autem haec erat belli, ut se cum ii legionibus Gadis conferret, naves frumentumque omne ibi contineret; provinciam enim omnem Caesaris rebus favere cognoverat. in insula frumento navibusque comparatis bellum duci non difficile existimabat.

Caesar etsi multis necessariisque rebus in Italiam revocabatur, tamen constituerat nullam partem belli in Hispaniis relinquere, quod magna esse Pompei beneficia et magnas clientelas in citeriore provincia sciebat.