Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Quod ubi hostes viderunt, ea, quae diu longoque spatio refici non posse sperassent, paucorum dierum opera et labore ita refecta, ut nullus perfidiae neque eruptioni locus esset, neque quicquam omnino relinqueretur, qua aut telis militibus aut igni operibus noceri posset,

eodemque exemplo sentiunt totam urbem, qua sit aditus ab terra, muro turribusque circumiri posse, sic ut ipsis consistendi in suis munitionibus locus non esset, cum paene inaedificata in muris ab exercitu nostro moenia viderentur, ac telum manu coiceretur suorumque tormentorum usum,

quibus ipsi magna speravissent, spatii propinquitate interire parique condicione ex muro ac turribus bellandi data se virtute nostris adaequare non posse intellegunt, ad easdem deditionis condiciones recurrunt.

M. Varro in ulteriore Hispania initio cognitis iis rebus quae sunt in Italia gestae, diffidens Pompeianis rebus amicissime de Caesare loquebatur:

praeoccupatum sese legatione ab Cn. Pompeio, teneri obstrictum fide; necessitudinem quidem sibi nihilo minorem cum Caesare intercedere, neque se ignorare, quod esset officium legati, qui fiduciariam operam obtineret, quae vires suae, quae voluntas erga Caesarem totius provinciae.

haec omnibus ferebat sermonibus neque se in ullam partem movebat.

postea vero quam Caesarem ad Massiliam detineri cognovit, copias Petrei cum exercitu Afrani esse coniunctas, magna auxilia convenisse, magna esse in spe atque expectari, et consentire omnem citeriorem provinciam, quaeque postea acciderant, de angustiis ad Ilerdam rei frumentariae accepit, atque haec ad eum elatius atque inflatius Afranius perscribebat, se quoque ad motus fortunae movere coepit.