Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

sed ex numero tribunorum militum centurionumque nonnulli sua voluntate apud eum remanserunt. quos ille postea magno in honore habuit; centuriones in priores ordines, equites Romanos in tribunicium restituit honorem.

Premebantur Afraniani pabulatione, aquabantur aegre. frumenti copiam legionarii nonnullam habebant, quod dierum xxii ab Ilerda frumentum iussi erant efferre, caetrati auxiliaresque nullam, quorum erant et facultates ad parandum exiguae et corpora insueta ad onera portanda.

itaque magnus eorum cotidie numerus ad Caesarem perfugiebat. in his erat angustiis res. sed ex propositis consiliis duobus explicitius videbatur Ilerdam reverti, quod ibi paulum frumenti reliquerant. ibi se reliquum consilium explicaturos confidebant.

Tarraco aberat longius; quo spatio plures rem posse casus recipere intellegebant. hoc probato consilio ex castris proficiscuntur.

Caesar equitatu praemisso, qui novissimum agmen carperet atque impediret, ipse cum legionibus subsequitur. nullum intercedebat tempus, quin extremi cum equitibus proeliarentur.