Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Genus erat hoc pugnae. expeditae cohortes novissimum agmen claudebant pluresque in locis campestribus subsistebant.

si mons erat ascendendus, facile ipsa loci natura periculum repellebat, quod ex locis superioribus, qui antecesserant, desuper ascendentis protegebant;

cum vallis aut locus declivis suberat neque ii qui antecesserant morantibus opem ferre poterant, equites vero ex loco superiore in aversos tela coiciebant, tum magno erat in periculo res.

relinquebatur, ut cum eiusmodi locis esset adpropinquatum, legionum signa consistere iuberent magnoque impetu equitatum repellerent, eo submoto repente incitati cursu sese in vallis universi demitterent atque ita transgressi rursus in locis superioribus consisterent.

nam tantum ab equitum suorum auxiliis aberant, quorum numerum habebant magnum, ut eos superioribus perterritos proeliis in medium reciperent agmen ultroque eos tuerentur; quorum nulli ex itinere excedere licebat, quin ab equitatu Caesaris exciperetur.