Civil War
Julius Caesar
Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
tanta erat summae rerum exspectatio, ut alius in aliam partem mente atque animo traheretur, quid ipsis Corfiniensibus, quid Domitio, quid Lentulo, quid reliquis accideret, qui quosque eventus exciperent.
Quarta vigilia circiter Lentulus Spinther de muro cum vigiliis custodibusque nostris colloquitur: velle, si sibi fiat potestas, Caesarem convenire.
facta potestate ex oppido mittitur, neque ab eo prius Domitiani milites discedunt, quam in conspectum Caesaris deducatur.
cum eo de salute sua orat atque obsecrat ut sibi parcat veteremque amicitiam commemorat Caesarisque in se beneficia exponit, quae erant maxima:
quod per eum in collegium pontificum venerat, quod provinciam Hispaniam ex praetura habuerat, quod in petitione consulatus erat sublevatus.