Civil War
Julius Caesar
Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
Quibus rebus cognitis Caesar, etsi magni interesse arbitrabatur quam primum oppido potiri cohortesque ad se in castra traducere, nequa aut largitionibus aut animi confirmatione aut falsis nuntiis commutatio fieret voluntatis,
quod saepe in bello parvis momentis magni casus intercederent, tamen veritus ne militum introitu et nocturni temporis licentia oppidum diriperetur, eos qui venerant collaudat atque in oppidum dimittit, portas murosque adservari iubet.
ipse iis operibus, quae facere instituerat, milites disponit, non certis spatiis intermissis, ut erat superiorum dierum consuetudo, sed perpetuis vigiliis stationibusque, ut contingant inter se atque omnem munitionem expleant;
tribunos militum et praefectos circummittit atque hortatur, non solum ab eruptionibus caveant, sed etiam singulorum hominum occultos exitus adservent.
neque vero tam remisso ac languido animo quisquam omnium fuit, qui ea nocte conquieverit.