Adelphi
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Quod cum salute eius fiat, ita se defatigarit velim,
- Ut triduo hoc perpetuo prorsum e lecto nequeat surgere.
- Ita fiat, et istoc si quid potis est rectius.
- Ita: nam hunc diem
- Misere nimis cupio, ut coepi, perpetuum in laetitia degere:
- Et illud rus nulla alia causa tam male odi, nisi quia prope est:
- Quod si abesset longius,
- Prius nox oppressisset illic quam huc reverti posset iterum.
- Nunc ubi me illic non videbit iam huc recurret, sat scio.
- Rogitabit me ubi fuerim; quem ego hodie toto non vidi die.
- Quid dicam?
- Nihilne in mentem?
- Nunquam quicquam.
- Tanto nequior.
- Cliens, amicus, hospes, nemo est vobis?
- Sunt: quid postea ?
- Hisce opera ut data sit.
- Quae non data sit? non potest fieri.
- Potest.
- Interdiu: sed si hic pernocto, causae quid dicam, Syre?
- Vah, quam vellem etiam noctu amicis operam mos esset dari.
- Quin tu otiosus es: ego illius sensum pulchre calleo.
- Quum fervit maxime tam placidum quam ovem reddo.
- Quo modo?
- Laudarier te audit libenter: facio te apud illum Deum:
- Virtutes narro.
- Meas?
- Tuas: homini ilico lacrimae cadunt
- Quasi puero gaudio. Hem tibi autem.
- Quidnam est?
- Lupus in fabula.
- Pater est?