Adelphi
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Is quod mihi de hac re dederit consilium id sequar.
- Sed Demea hoc tu facito, cum animo cogites
- Quam vos facillime agitis, quam estis maxime
- Potentes, dites, fortunati, nobiles,
- Tam maxime vos aequo animo aequa noscere
- Oportet, si vos vultis perhiberi probos.
- Redito: fient quae fieri aequum est omnia.
- Decet te facere. Geta duc me intro ad Sostratam.
- Non me indicente haec fiunt. Utinam hic sit modo
- Defunctum: verum nimia illaec licentia
- Profecto evadet in aliquod magnum malum.
- Ibo ac requiram fratrem, ut in eum haec evomam.
- HEGIO.
- Bono animo fac sis, Sostrata; et istam, quod potes,
- Fac consolere. Ego Micionem, si apud forum est,
- Conveniam; atque ut res gesta est narrabo ordine.
- Si est facturus ut sit officium suum,
- Faciat: sin aliter de hac re est eius sententia,
- Respondeat mihi; ut quid agam quamprimum sciam.
CTESIPHO. SYRUS.Ct. Sy. Ct. Sy.
- Ain patrem hinc abisse rus?
- Iamdudum.
- Dic sodes.
- Apud villam est.
- Nunc cum maxime operis aliquid facere credo.