Adelphi

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Dissimili studio est iam inde ab adolescentia.
  2. Ego hanc clementem vitam urbanam atque otium
  3. Secutus sum; et, quod fortunatum isti putant,
  4. Uxorem numquam habui. Ille contra haec omnia:
  5. Ruri agere vitam; semper parce ac duriter
  6. Se habere: uxorem duxit; nati filii
  7. Duo: inde ego hunc maiorem adoptavi mihi;
  8. Eduxi a parvulo; habui, amavi pro meo;
  9. In eo me oblecto; solum id est carum mihi.
  10. Ille ut item contra me habeat facio sedulo:
  11. Do, praetermitto: non necesse habeo omnia
  12. Pro meo iure agere. Postremo alii clanculum
  13. Patres quae faciunt, quae fert adolescentia,
  14. Ea ne me celet consuefeci filium;
  15. Nam qui mentiri aut fallere insuerit patrem, aut
  16. Audebit, tanto magis audebit caeteros.
  17. Pudore et liberalitate liberos
  18. Retinere satius esse credo quam metu.
  19. Haec fratri mecum non convenient neque placent.
  20. Venit ad me saepe clamitans, "Quid agis, Micio?