Adelphi
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Suo quisque tempore usus est sine superbia.
- Dehinc ne exspectetis argumentum fabulae:
- Senes qui primi venient ii partem aperient;
- In agendo partem ostendent. Facite, aequanimitas
- Poëtae ad scribendum augeat industriam.
- MICIO.
- Storax—Non rediit hac nocte a coena Aeschinus,
- Neque servulorum quisquam qui adversum ierant.
- Profecto hoc vere dicunt: si absis uspiam,
- Aut ubi si cesses, evenire ea satius est
- Quae in te uxor dicit et quae in animo cogitat
- Irata quam illa quae parentes propitii.
- Uxor si cesses aut te amare cogitat,
- Aut tete amari, aut potare, aut animo obsequi;
- Et tibi bene esse soli quum sibi sit male.
- Ego quia non rediit filius quae cogito, et
- Quibus nunc sollicitor rebus! ne aut ille alserit,
- Aut uspiam ceciderit, aut perfregerit
- Aliquid. Vah, quemquamne hominem in animum instituere aut
- Parare quod sit carius quam ipse est sibi?
- Atqui ex me hic non natus est, sed ex fratre. Is adeo