Hecyra
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Quam sancte ut quivis facile posset credere,
- Nunquam illa viva lucturum uxorem domum.
- Hem duxit.
- Ergo propterea te sedulo
- Et moueo, et hortor, ne cuiusquam misereat,
- Quin spolies, mutiles, laceres, quemque nacta sis.
- Utine eximium neminem habeam?
- Neminen;
- Nam nemo illorum quisquam, scito, ad te venit
- Quin ita paret sese abs te ut blanditiis suis
- Quam minimo pretio suam voluptatem expleat.
- Iliscine tu, amabo, non contra insidiabere?
- Tamen pol eandem iniurium est esse omnibus.
- Iniurium autem est ulcisci adversarios,
- Aut qua via te captent eadem ipsos capi?
- Eheu me miseram, cur non aut istaec mihi
- Aetas et forma est, aut tibi haec sententia?
PARMENO. PHILOTIS. SYRA.Pa.
- Senex si quaeret me, modo isse dicito
- Ad portum, percontatum adventum Pamphili.
- Audin quid dicam Scirte? si quaeret me, uti
- Tum dicas: si non quaeret, nullus dixeris;
- Alias ut uti possim causa hac integra.