Hecyra
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Placitae sunt. Ita poetam restitui in locum
- Prope iam remotum iniuria adversarium
- Ab studio atque ab labore atque arte musica.
- Quod si scripturam sprevissem in praesentia,
- Et in deterrendo voluissem operam sumere,
- Ut in otio esset potius quam in negotio,
- Deterruissem facile ne alias scriberet.
- Nunc quid petam mea causa aequo animo attendite.
- Hecyram ad vos refero, quam mihi per silentium
- Numquam agere licitum est; ita eam oppressit calamitas.
- Eam calamitatem vestra intelligentia
- Sedabit, si erit adiutrix nostrae industriae.
- Quum primum eam agere coepi, pugilum gloria,
- Funambuli eodem accessit expectatio:
- Comitum conventus, strepitus, clamor mulierum
- Fecere ut ante tempus exirem foras.
- Vetere in nova coepi uti consuetudine,
- In experiendo ut essem: refero denuo
- Primo actu placeo; quum interea rumor venit
- Datum iri gladiatores; populus convolat: