Hecyra
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Hecyra est huic nomen fabulae: haec cum data
- Nova est novum intervenit vitium et calamitas,
- Ut neque spectari neque cognosci potuerit.
- Ita populus studio stupidus in funambulo
- Animum occuparat. Nunc haec plane est pro nova;
- Et is qui scripsit hanc ob eam rem noluit
- Iterum referre ut iterum posset vendere.
- Alias cognostis eius: quaeso hanc nunc noscite.
- Orator ad vos venio ornatu prologi:
- Sinite exorator sim, eodem ut iure uti senem
- Liceat quo iure sum usus adolescentior;
- Novas qui exactas feci ut inveterascerent,
- Ne cum poeta scriptura evanesceret.
- In his quas primum Caecili didici novas
- Partim sum earum exactus, partim vix steti.
- Quia scibam dubiam fortunam esse scenicam,
- Spe incerta certum mihi laborem sustuli.
- Easdem agere coepi ut ab eodem alias discerem
- Novas studiose, ne illum ab studio abducerem.
- Perfeci ut spectarentur. Ubi sunt cognitae,