Phormio

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. In ius eamus.
Ph.
  1. In ius? huc, si quid libet.
De.
  1. Assequere ac retine, dum ego huc servos evoco.
Ch.
  1. Enim solus nequeo: accurre huc.
Ph.
  1. Una iniuria est
  2. Tecum.
Ch.
  1. Lege agito ergo.
Ph.
  1. Altera est tecum, Chreme.
De.
  1. Rape hunc.
Ph.
  1. Itane agitis? enimvero voce est opus.
  2. Nausistrata, exi.
Ch.
  1. Os opprime.
De.
  1. Impurum vide,
  2. Quantum valet.
Ph.
  1. Nausistrata, inquam.
Ch.
  1. Non taces?
Ph.
  1. Taceam?
De.
  1. Nisi sequitur, pugnos in ventrem ingere.
Ph.
  1. Vel oculum exclude: est ubi vos ulciscar probe.
NAUSISTRATA. CHREMES. PHORMIO. DEMIPHO.
Na.
  1. Quis nominat me?
Ch.
  1. Hem.
Na.
  1. Quid istuc turbae est, obsecro,
  2. Mi vir?
Ph.
  1. Ehem, quid nunc obstipuisti?
Na.
  1. Quis hic homo est?
  2. Non mihi respondes?
Ph.
  1. Hicine ut tibi respondeat,
  2. Qui hercle ubi sit nescit?
Ch.
  1. Cave isti quicquam creduas.
Ph.
  1. Abi, tange: si non totus friget, me enica.
Ch.
  1. Nihil est.