Phormio

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Ego redigam vos in gratiam, hoc fretus, Chreme,
  2. Quum e medio excessit unde haec suscepta est tibi.
Ph.
  1. Itane agitis mecum? Satis astute aggredimini.
  2. Non hercle ex re istius me instigasti, Demipho.
  3. Ain tu? Ubi quae libitum fuerit peregre feceris,
  4. Neque huius sis veritus feminae primariae,
  5. Quin novo modo ei faceres contumeliam,
  6. Venias mihi precibus lautum peccatum tuum?
  7. Hisce ego illlam dictis ita tibi incensam dabo
  8. Ut ne restinguas lacrimis si exstillaveris.
De.
  1. Malum quod isti Di Deaeque omnes duiut.
  2. Tantane affectum quenquam esse hominem audacia?
  3. Non hoc publicitus scelus hinc deportarier
  4. In solas terras?
Ch.
  1. In id redactus sum loci
  2. Ut quid agam cum illo nesciam prorsum.