Phormio
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- In ius eamus.
- In ius? huc, si quid libet.
- Assequere ac retine, dum ego huc servos evoco.
- Enim solus nequeo: accurre huc.
- Una iniuria est
- Tecum.
- Lege agito ergo.
- Altera est tecum, Chreme.
- Rape hunc.
- Itane agitis? enimvero voce est opus.
- Nausistrata, exi.
- Os opprime.
- Impurum vide,
- Quantum valet.
- Nausistrata, inquam.
- Non taces?
- Taceam?
- Nisi sequitur, pugnos in ventrem ingere.
- Vel oculum exclude: est ubi vos ulciscar probe.
NAUSISTRATA. CHREMES. PHORMIO. DEMIPHO.Na. Ch. Na. Ph. Na. Ph. Ch. Ph. Ch. Na. Ph. Ch. Na. Ph. Na. Ch. Ph.
- Quis nominat me?
- Hem.
- Quid istuc turbae est, obsecro,
- Mi vir?
- Ehem, quid nunc obstipuisti?
- Quis hic homo est?
- Non mihi respondes?
- Hicine ut tibi respondeat,
- Qui hercle ubi sit nescit?
- Cave isti quicquam creduas.
- Abi, tange: si non totus friget, me enica.
- Nihil est.
- Quid ergo est? quid istic narrat?
- Iam scies:
- Ausculta.
- Pergin credere?
- Quid ego, obsecro,
- Huic credam qui nihil dixit?
- Delirat miser
- Timore.
- Non pol temere est quod tu tam times.
- Ego timeo?
- Recte sane: quando nihil times,
- Et hoc nihil est quod ego dico, tu narra.