Phormio
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Tibi narret?
- Eho tu, factum est abs te sedulo
- Pro fratre.
- Mi vir, non mihi narras?
- At—
- Quid, "at?"
- Non opus est dicto.
- Tibi quidem: at scito huic opus est.
- In Lemno—
- Hem, quid ais?
- Non taces?
- clam te—
- Hei mihi.
- Uxorem duxit.
- Mi homo, Di melius duint.
- Sic factum est.
- Perii misera.
- Et inde filiam
- Suscepit iam unam, dum tu dormis.
- Quid agimus?
- Pro Di immortales, facinus indignum, et malum.
- Hoc actum est.
- An quicquam hodie est factum indignius?
- Qui mihi ubi ad uxores ventum est tum fiunt senes.
- Demipho, te appello; nam me cum hoc ipso distaedet loqui.
- Haecine erant itiones crebrae, et mansiones diutinae
- Lemni? haecine erat ea quae nostros fructus minuebat vilitas?
- Ego, Nausistrata, esse in hac re culpam meritam non nego;
- Sed ea quin sit ignoscenda.
- Verba fiunt mortuo.
- Nam neque negligentia tua, neque odio id fecit tuo.
- Vinolentus fere abhinc annos quindecim mulierculam
- Eam compressit, unde haec nata est: neque postilla unquam attigit.
- Ea mortem obiit, e medio abiit, qui fuit in re hac serupulus.
- Quamobrem te oro, ut alia facta tua sunt, aequo animo hoc feras.