Phormio
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- De eius consilio sese velle facere, quod ad hanc rem attinet.
- Quantus metus est mihi venire huc salvum nunc patruum, Geta.
- Nam per eius unam, ut audio, aut vivam aut moriar sententiam.
- Phaedria tibi adest.
- Ubinam?
- Eccum ab sua
PHAEDRIA. DORIO. ANTIPHO. GETA.Ph. Do. Ph. Do. Ph. Do. Ph. Do. Ph. Do. An. Ge. Ph. Do. Ph. Do. Ph. Do. Ph. Do. Ph. Do. Ph. Do. Ph. Do.
- Dorio, audi,
- Obsecro.
- Non audio.
- Parumper.
- Quin omitte me.
- Audi quod dicam.
- At enim taedet iam audire eadem millies.
- At nunc dicam quod libenter audias.
- Loquere, audio.
- Nequeo te exorare ut maneas triduum hoc? Quo nunc abis?
- Mirabar si tu mihi quicquam afferres novi.
- Hei, metuo lenonem ne quid—suo suat capiti.
- Idem ego metuo.
- Non mihi credis?
- Hariolare.
- Sin fidem do.
- Fabulae.
- Foeneratum istuc beneficium tibi pulchre dices.
- Logi.
- Crede mihi, gaudebis facto: verum hercle hoc est.
- Somnia.
- Experire; non est longum.
- Cantilenam eandem canis.
- Tu mihi cognatus, tu parens, tu amicus, tu—
- Garri modo.
- Adeone ingenio esse duro te atque inexorabili
- Ut neque misericordia neque precibus molliri queas?
- Adeon te esse incogitantem atque impudentem, Phaedria,
- Ut phaleratis dictis ducas me, et meam ductes gratiis?