Phormio
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Is quod mihi dederit de hac re consilium id sequar.
- Percontatum ibo ad portum, quoad se recipiat.
- At ego Antiphonem quaeram, ut quae acta hic sint sciat.
- Sed eccum ipsum video in tempore huc se recipere.
ANTIPHO. GETA.An. Ge. An. Ge. An. Ge. Anq. Ge. An. Ge. An. Ge. An. Ge. An. Ge. An. Ge.
- Enimvero, Antipho, multimodis cum istoc animo es vituperandus.
- Itane te hinc abisse et vitam tuam tutandam aliis dedisse?
- Alios tuam rem credidisti magis quam tete animadversuros?
- Nam, ut ut erant alia, illi certe quae nunc tibi domi est consuleres,
- Ne quid propter tuam fidem decepta pateretur mali,
- Cuius nunc miserae spes opesque sunt in te uno omnes sitae.
- Equidem, here, nos iam dudum hic te absentem incusamus qui abieris.
- Te ipsum quaerebam.
- Sed ea causa nihilo magis defecimus.
- Loquere, obsecro; quonam in loco sunt res et fortunae meae?
- Numquid patri subolet?
- Nihil etiam.
- Et quid spei porro est?
- Nescio.
- Ah.
- Nisi Phaedria haud cessavit pro te eniti.
- Nihil fecit novi.
- Tur Phormio itidem in hac re, ut in aliis, strenuum hominem praebuit.
- Quid is fecit?
- Confutavit verbis admodum iratum patrem.
- Eu, Phormio.
- Ego quod potui porro.
- Mi Geta, omnes vos amo.
- Sic habent principia sese ut dico: adhuc tranquilla res est;
- Mansurusque patruum pater est, dum huc adveniat.