Andria
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Haec sollicitudo: nosti: deinde desinet.
- Etenim ipsus secum recta reputavit via.
- Laudo.
- Dum licitum est ei, dumque aetas tulit,
- Amavit: tum id clam: cavit ne umquam infamiae
- Ea res sibi esset, ut virum fortem decet:
- Nunc uxore opus est: animum ad uxorem appulit.
- Subtristis visus est esse aliquantulum mihi.
- Nil propter hanc rem: sed est quod succenset tibi.
- Quidnam est?
- Puerile est.
- Quid est?
- Nihil.
- Quin dic quid est?
- Ait nimium parce facere sumptum.
- Mene?
- Te.
- "Vix," inquit, "drachmis est obsonatum decem:
- Num filio videtur uxorem dare?
- Quem," inquit, "vocabo ad coenam meorum aequalium
- Potissimum nunc?" et, quod dicendum hic siet,
- Tu quoque perparce nimium. Non laudo.
- Tace.
- Commovi.
- Ego istaec recte ut fiant videro.
- Quidnam hoc rei est? quid hic vult veterator sibi?
- Nam si hic mali est quicquam, hem illic est huic rei caput.
MYSIS. SIMO. DAVUS. LESBIA. GLYCERIUM.My.
- Ita pol quidem res est ut dixti Lesbia:
- Fidelem haud ferme mulieri invenias virum.